Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

46 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS nemora et horum situs. Lacus Peisonis: Sed, cum tam fertile solum est, non qualibet caeli plaga, aeque nobilem succum effun­dit; verum, quod sub austro, melius; foecundius, quod ad occasum; aquilonem versus vi­lius; licet et hoc iucundum satis, tempestate anni calida et aestuosa. Variat enim terreno. Nullum autem melius est Aurimontano. Rustense huic accedit; Tertiae notae vocant pe­trosum, Steiner, hinc Clausner, in loco depresso; tum Steinhauffen, et colles excellentiores alii. Alioquin, toto hoc tractu, vitis ita proficit, [p. 5] ut vini gustu, Tokaiense1 aemuletur, generositate vero etiam Falernum anteeat. Inter nemora, praecipuum est Chapodiense, a vico Chapod, quem in medio habet, ita di­ctum, alias Ivanense seu Ivan-Erdő. Longius procurrit, quam latius; sed qua versus flu­vium Rebcza sinuatur, eximiae latitudinis est. Simul inde processit, tractu aliquanto edi­tiore, revertitur ad occasum; at ubi ad Castellum Loos rediit, maxime angustum est. Ar­bores densae sunt, ac velut manu consitae, glande nobiles, et porcorum sagina. Alterum nemus, supra Sempronium est, priori paullo elevatius, sed aeque praealtis, densisque ar­boribus, umbrosum: Sempronienses Tudelswald vocant, quod usque ad vicum Sigendorff procurrit. §. IV. Istum regionis positum, lacus Peiso, augustiorem facit, et adspectus longe amoenissimi. Diffundi ea parte incipit, quo mons Laitberg, in Mosoniensem provinciam transit, ad vi­cum lois, varioque inde sinu flexuosus, fines dicti Comitatus, a Semproniensi, ad oppi­dum Bratenbrunn, Hungaris Széles-Kút, dirimit. Vetus eius nomen est, nam et Plinio Peiso dicitur, quum Noricis, inquit, iunguntur Peiso, deserta BoiorumP Boios enim, tractum hunc incoluisse alibi patet. Pelsonem, Aurelius Victor, adpellat. Agrum, ait de Galerio,1 satis Reipublicaed commodantem, caesis immanibus silvis, atque emisso, in Danubium lacu Pelsone, apud Pannonios fecit? Scilicet, Rabczae alveus is est, per quem hodieque lacus in Danubium emanat. Ita, Iornandes quoque, lacum Peisonis dixit,k-) quod videtur le­ctionem Victoris, prae altera, quae Plinii est, corroborare." Sed propior est ad etymon Plinius. A Pisone namque, perinde ut Pisonium, lacum etiam Peisonem dici, Laziusl) II III existimat. Monumenta sane in vicinia reperta, Lucii in primis Pisonis, fidem coniecturae videntur praestruere. Piso enim, Pannoniae praefectus fuit, cuius opera [p. 6] Augustum et Tiberium Pannonas et Noricos subegisse, Florus,1" ex Livio, et Tacitus auctores Lib. ni. cap. XXIV. kDe Rebus Geticis, cap. ui. et liii. 1In Vienna Austriae, Lib. u. cap. u. p. 42.lv 1 corr. ex Takaiense sec. ms. C f. 5r. 2 Aurelius Victor 1681* 174. reipubl. 3 Aurelius Victor 1681* 174., Aurelius Victor 1733* 431 .fecisset I Qua editione operis Aurelii Belius usus sit, non satis constat; verisimile autem est illum Parisianam anno 1681. proditam, aut Amstelodamiensem anno iyjj. publicatam volvisse. II Haec verba de nomine lacus exarata („vetus eius nomen... corroborare”) sunt ex maxima parte a Cellario mutuata. Vide Cellarius 1701. p. 553. III Vide Flori Ep. Lib. II. cap. 12., ubi vero Thraces a Pisone perdomiti leguntur. lv VideLAzms 1546. p. 42.

Next

/
Oldalképek
Tartalom