Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

453 MEMBRUM II. POLITICUM De Incolis, et Magistratibus Comitatus Szaladiensis s Y N O Primi Comitatus huius incolae §.i. Qui hodie huius sint habitatores §. ii. Lingua, et mores Hungarorum: Croatarum mores et lingua1 §. III. P S I S Provinciae magistratus §. IV. Olim generalatus heic duo §■ V. Ditiones variorum §. VI. Insignia Comitatus §. VII. §.i. Post Pannonios2 Romani erant, quibus vestigia cultus humanioris provincia nostra de­bet; ante latronibus dedit hospitium.Quibus domitis Romani meliores praescripserunt vitae regulas. Ad quas ut eo facilius se conformaret gens fera, [p. 18.] latinorum coloniis miscebatur. Quarum haud postrema fuit Sala, Mogentina, Valena, Olimacum, et id genus Romanorum loca alia. Exculta tum fuit optime regionis facies, tersior futura in dies, nisi in Hunnorum manus incidisset. Horum enim incondita multitudo, quum Attiláé auspi­cio Romanorum vires fregisset, provincia nutare coepit, atque desolatae coloniae fune­stas omnino vices habuerunt. Nunc enim a Gothis, nunc a Longobardis, nunc Avaribus, nunc nescio a qua colluvie lacerabantur. Et ut erant Hunnorum mores, tentoriis, viliter- que erectis casis, habitare, ea quoque, quae cultius erant exstructa,3 negligentia partim, partim novorum habitatorum immanitate ruebant quotidie. Neque melius postea Slavi rempublicam instituerunt, tametsi laboribus, et negotiis magis adsueti. Hunnis namque ad lacum ferocius dominantibus Slavi Murae viciniam timidius, immo4 serviliter, mu- liebriterque habuerunt. Post istos populos, quae fuerit regionum harum conditio, quive inquilini, in antegressis comitatibus diximus.' [p. 19.] Primi Comi­tatus huius incolae. Conf. Bonfin. Lib. i. p. m. 21. 8." 1 Croatarum... lingua add. a nobis sec. notam marginalem 2 corr. ex Panonios 3 corr. ex extructa 4 corr. ex imo 1 Vide in comitatibus Soproniensi et Castriferrei (in hoc tomo, pp. 58-6J, 2yj-2py.). " Vide Bonfini 1581./». 21. lin. 8. sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom