Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

454 COMITATUS SZALADIENSIS PARS GENERALIS Qui hodie Comitatus sint habitatores? Lingua, et mores Hungarorum: §. II. Hodie in duplices, vel potius triplices dispertitur indigenas. Totam plagam usque ad flu­vium Murám inter Örs inferius, et Egerszeginum Hungari occupant, nativi illi quidem, sed cum oris grassioris, tum morum non nihil a gentis ingenio recedentium, quod alie­nigenarum1 vicinitati, et coloniis tribuendum putarim. Reliquam provinciae partem, praesertim ad confluentem Murae, et Dravi Croatae occupant non minus lingua inface­ti, quam moribus. §. III. Est autem huius comitatus lingua Hungarica, non eodem, quo in vicinis lepore, quip­pe, quae crassius cuidam sonat, et ab auribus superioris Hungáriáé hominum alienum. Modus vivendi agrestis, qui pecoris, vini, et segetum cultu absolvitur. Dispertitum in­ter se agrum singuli pro modo possessionis operose, neque sine fructu persequuntur, qui cum optime respondet, haud tamen plus adfert commodi, [p. 20.] quod victui, et ami­ctui agricolarum quomodocunque sufficiat. Vile enim utriusque vini, et segetum pre­tium foenus2 minuit. Itaque frugibus quidem abundare plerumque incolas videas, care­re tamen pecuniis, cum non sit, ubi rusticas merces venundent. Domos vili e materia compingunt, palos scilicet virgultis implicantes, quos postea delinunt luto, tecto strami­ne, aut arundine iniectis,3 adsueti nimirum necessitati magis adcommodare4 domicilia, quam luxuriae. Aedium conditioni suppar reliqua est supellex: si cervicalia quaedam, quibus noctibus incumbant, et vestem festivo5 destinatam ornatui eximimus, nihil resi­dui adparet, quamvis et isti adparatus ditiorum tantum sint, et agrestis splendoris stu­diosorum. Ceterum6 Hungarica vestis viros, et feminas7 tegit. Connubia ita fiunt, ut vi­ris subinde tricenariis, quadragenariisque puellae iungantur pubem vixdum ingressae. Castitati mire sunt virgines deditae, facere nescio quid malunt, quam ferre, ut a variis quibuscunque viris petulantibus contrectentur. Virorum tamen industria feminis8 anteit. His circa focum, aediumque parietes [p. 21.] haesitantibus mariti omni labore domi, ru­rique defunguntur. Hospitalitati nimium sunt dediti: gratuito peregrinantibus exhibent, quae in potestate habent, quaeque9 honeste fieri possunt. Alioquin animo sunt forti, et bellicoso. Litteris etiam haud inepta generant ingenia, tametsi quod a gymnasiis remo­ti sunt, liberos educent rudes, atque rebus deditos agrestibus, satis habentes, si precu- larum aliquid, et nonnulla10 Christianae fidei capita recitare valeant. Matrimonia dum contrahunt, ex gentis more, choreis, Cereri item, et Baccho11 operosius indulgent; tunc qui petulantissime agit, laudem obtinet, iucundi convivatoris12 inter epulas strepitu, et rudibus facetiis comessatores detinere, laeta, et frequens est actio, quin et amphoris sa­nitati nubentium libare inter epulantes honor praecipuus. Laus certe maxima, qui duo­deno haustu porrectam a vicino convivatore13 ollam, pateramque exinaniverit; sed hoc 1 corr. ex alieginerarum 2 corr. ex foenus 3 malim iniecto 4 corr. ex adcomodare 5 corr. ex faestivo 6 corr. ex caeterum 7 corr. ex faeminas 8 corr. ex faeminis 9 corr. ex quae 10 corr. ex nonulla 11 corr. ex Bacho 12 13 corr. ex conmvatons corr. ex conmvatore

Next

/
Oldalképek
Tartalom