Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
452 COMITATUS SZALADIENSIS PARS GENERALIS Res pecuaria. Venatus: piscatio. vino etiam generoso noxium, monitione nostra non indiget. Neque desunt diversissima fructuum genera. Pomaria certe, silvarum1 instar passim luxuriant, quae, si modicus accederet cultus, fructus omnino funderent toti circum regioni suffecturos. §.IX. Alit regio parte sui aliqua, boves candidos procero habitu, natura robusta; paullo graciliores2 autem sunt ab Egerszegiensium ora usque ad fines Croatiae, atque Styriae. Caro certe bubula tam vilis est, ut singulorum pondo pre[p. 15.]tium singulas polturas haud excedat. Idem et ovillae pretium, vitulinae multo carius. Suilla commune indigenarum esca est. Oves, ut plurimum Hungarici generis, oblongae, altae, et lanae asperioris, sed lactibus uberae. Porcorum, si usquam, heic frequentem copiam alunt silvae,3 quas vocamus Bakoniae. Integra passim agmina oberrantium porcorum offendas, quae per aestatem, et hiemem4 foris emanent,5 ubi ea nox occupavit, requiescentia, aut pabuli copia, glandium imprimis detinuit. In his integros subinde greges observarunt, quibus ungulae fuerunt integrae, id quod alibi etiam monuimus. §.X. Venatibus tota regio idonea est, ubi cervi, et damae caprarum instar agminatim vagantur. Neque apros desideres in regione glandifera, qui nonnunquam6 silvas egressi, messes iam maturas adfligunt. Lupi, vulpes, lepores, et id genus fera animalia omnem numerum excedunt. Ex his olim mensae regiae providebatur: hodieque exstant vici, rei venatoriae destinati, qui regi ferarum tributa adulto more pendunt. Venandi modus simplex obtinet, non arte, aut pretio quaesitus. Sagacibus, et [p. 16.] vertagis natura captandis feris comparatis, nec non glande plumbea plurimae ferarum prosternuntur. Rusticorum rara heic venatio, nobiles haud alia ratione magis, quam venatu vitam occupant. Antiquitus regibus Hungáriáé multum hic venandi hanc opportunitatem7 placuisse certum est. Avium fre- quentissimae sunt tardae, perdices, galinagines, ardeae, et alia silvestrium, palustriumque genera. Piscatio non minus frequens est, ac dives, potissimum, quae varia piscium genera sufficiunt. In his carpiones praecipui sunt, lucii, siluri,8 pauci percae, aliique. Sed Sala rivus piscosissimus, Balatonem cumprimis9 ditat. Anno MDCCXXV. uno retis maioris tractu tercentenos centenarios diversorum piscium ex Balatoné eductos in littus fuisse non sine admiratione accepimus. Id profecto non auderemus scribere, nisi idoneis authoribus didicissemus, penes quos ideo fidem relationis lubentes relinquimus. Ceteroquin10 ad infelicitatem copiosae regiunculae pertinet, quod quas rusticando producit merces, nusquam aere queat commutare. Quod uti molestum, ita damnosum porro est: fquia11 animum non raro despondent12 in eum modum, ut vix agricolationis amplius occupent,13! quam quod sustentandae vitae, pendendis tributis, et alendo militi quomodocunque sufficiat: id quod pauperiei, qua premitur rustica [p. 17.] multitudo, causa est praecipua. I corr. ex syharum. 2 corr. ex gracilioris 3 corr. ex sylvae 4 corr. ex hyemem 5 corr. ex emmanent 6 corr. ex nonunquam 7 corr. ex oportunitatem 8 corr. ex syluri 9 corr. ex cum primis 10 corr. ex caeteroquin II corr. ex qui 12 corr. ex despondenti 13 corr. ex occupet