Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
44 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS excitavit, et denominavit;0-’ quam postea Semproniam a Centurione dictam fuisse, inde colligere licet, quod Pisone, cum Galba, caeso,d-’ solus Sempronius Densus, penes coloniam mansit. Advenerunt plures postea, qui eandem, hoc nomine vel instaurarunt, vel conservarunt. Appianus meminit Sempronii cuiusdam Tuditani, quem Pannonas domuisse ait Plinius.e-’ Caium autem Sempronium Secundinum, Pannoniae superioris ideoque coloniae in primis nostrae, praesidem fuisse, multi, per Austriam, Styriam et Carinthiam, lapides testantur/-’ Idem, et de T Sempronio Gracho, tenendum est, si imago aere expressa, et in vulgus nota, genuina sit. Hungari, Sopron vármegye dicunt provinciam, ab urbis nomine, quod eorum ore, Sopron est; Germanis Oedenburger-Gespanschafft. §. II. Ambitus: longitudo et latitudo: regionis situs. Circumsidetur ab oriente, Comitatu, cum Iauriensi, tum Mosoniensi', a meridie Castriferrei et Vesprimiensr, ab occidente et septemtrione, Austria, atque iterum Comitatu Mosoniensi. Ceterum a Lukahausz castro ingenti, ad oppidum Szeles-Kút seu Bratenbrunn, octo mil- liaria latitudine conficit. Inde, cum aliquatenus ad septentrionem processisset, flexa, ad occasum, ala, perpetuis montibus, ad Vinpassing, procurrit. Deinde, cum in Austriae confinia devenit, recta, versus meridiem, decem milliaribus, ad Arpas usque interamnensem vicum, sese extendit. Ora eius septentrionalis, ab Austria [p. 3] quadamtenus Laita fluvio, ex hodiernorum6-’ limitum habitu dirimitur; deinde Peisonis margine stringitur, qui sua littora, discriminandis Mosoniensi, et Semproniensi, Comitatibus, porrigit. Hinc, se palustri loco avertens, Arabone fluvio, Comitatum Castriferrei, a finibus suis, distinguit. Situs regionis, speciem refert lunae corniculantis, cuius concavum, lacum Peisonem habet. Germani et Croatae mixtim aquilonem et occidentem versus colunt, reliqua parte, qua meridiei obiicitur, et interamnanis campis, nostri Rábaköz} vocant, Hungari habitant. Regio, non undique plana est, sed passim edita modice, circa lacum in primis et fines occidenti obversos, ubi montes Laitbergii, etAustriaci, situs efficiunt elevatiores. Cp’ Vid. Lazius in Vienna Austr. Lib. ii. c. n. p. 36.1 et Corn. Tac. Hist. Lib. i. c. xlii. seq.* 11 d’ Nam, cum Galba, Pisonem in Caesarem adoptasset, tam hoc Otto male tulit, ut supinis manibus adorans vulgum, contra Galbam, et Pisonem concitaverit. Igitur, facta coniuratione, utrumque, Galbam, et Pisonem, interemit, resistente licet Sempronio', quippe qui, stricto pugione occurrens armatus, et scelus exprobrans, vulnerato Pisoni effugium dedit quidem; sed interemtum audiens, saluti, et ipse, suae, consuluit. Tacitus Loco cit. cap. xliii. seq.111 e ’ Hist. Nat. Lib. m. c. xix. f’ Vid. Lazius Comment. Reip. Rom. Lib. xn. passim.lv g’ Consulto ita loquimur, ne siluisse videamur, litem, de Hungáriáé, atque Austriae finibus adhuc pendentem, et frustra hucusque agitatam. Sempronienses certe, ad suum Comitatum, veterrimo iure pertinere aiunt: Hoff, Manersdorf Scharffenek, et vicos alios; tametsi hodie Austriae limitibus contineantur. I corn ex Ráboköz sec. ms. C f. 4'. ' VidehAzivs 1546. p. 36. II Rectius Tac. Historiarum Lib. I. c. 43. III Nusquam quidem in Historiis Taciti legas Pisone interempto Sempronium Densum saluti suae consuluisse; immo eum Pisoni succurrentem a percussoribus esse caesum auctores alii testantur. Vide Plutarch. Galba 26., Dio Cass. Ep. Lib. 64. c. 5. lv Vide Lazius 1551 ■ pp-1046-1320.