Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 363 §.LI. Belli hos labores, subinde reipublicae cura interpolavit. Rudolphus enim Caesar, uti male laceratum Regnum quoquomodo resarciret, et quod adhuc superabat, sartum retineret, tectumque, Comitia Pisoniumo) Anno MDLXXXVII. indixit. Tametsi vero irritae,1 partem maximam, fuerint Comitii eius2 * destinationes, suam tamen Nadasdio, ac reliquis, in definiendis regionis limitibus, procurationem fuisse admensamp) 3 legas: tametsi Rudolphus Posonium Comitia indicit: Nil iuvat, amisso claudere septa grege.' Illustrior postea, sequutis annis, recrudescente subinde bello, Francisciq,) fuit opera, ea potissimum, quam cum Nicolao Pa/fio4 et Ioanne Kutasio, Rudolphi cancellario, Pragam profectus,5 iniurias quippe Hasanis, quas ille regione ulteriori inferebat, tpalam in commune collocavit: questus,6 [,..]7 ut patriam, et ope defensaret,8 et consilio, impense ro- gabat.f Hic, data conducendi militis facultate, opportunitatem omnem in acc[p. 216.] elerandis9 rebus sitam fcederet10 Nadasdius. Profecisset sane, ad retundendum hostis immanitatem, nisi militis Germani tardatio, qui se castris Francisci iungere debuerant, non lenta modo, sed inutilis etiam fuisset. Tanta enim, subito senescente autumno, imbrium vis supervenit, atque11 Savum exundare fecit, ut castra, et tentoria impedimentaque, aquis innatarent, atque in immensum crescentibus, pereundum plerisque fuisset, nisi propera ab equitibus Hungaris occursum fuisset: qui iubente Nadasdio, pedites Germanos, et eorum mulierculas, quas pudenda consuetudine, secum circumferre solent, equorum clunibus sublatos, singulari beneficio, stagnantibus aquis eripuerunt. Ipsi certe Nadasdiani, iter illud, quod veniendo sex septemve diebus confecerant, vix integri mensis spatio revertendo superare potuerunt. Haec anno MDXCII. invito Marte administrata sunt. Successit inde annus MDXCIII., omnino fortunae secundioris; sed quam Franciscus, donec ad Sisciam res administraretur, suam facere sive noluit, sive non potuit." [p. 217.] (Franciscus Pragam proficiscitur:) (expeditionem contra hostem movet: sed irrito conatu.) °'1 Eodem p. 580. U Ibidem p. 581,15. q'^ Istvanffius Libro xxvii. p. 599.12 sequ!" 1 corr. ex initae 2 corr. ex ei 3 corr. ex ad mensam 4 add. sec. Istvánffy 1622. p. 599. 5 corr. exprofecto 6 questus, scilicet iniurias; hoc verbum in erroneo loco esse videtur 7 hic aliquid deesse crediderim 8 corr. ex defensaret 9 verbum integrum erronee in pagina 216. descriptum 10 fortasse crederet, aut credebat 11 add. a nobis 12 corr. ex569. sec. Istvánffy 1622. 1 Proverbium incerti auctoris. “ Hic historia familiae Nddasdy, et simul Pars Generalis interrumpitur; unde coniectare possis opus a Be/io non esse perfectum. Vide etiam descriptionem manuscripti b, et caput IV. in praefatione nostra. 1,1 Vide Istvánffy 1622. pp. 599-600.