Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
PARS II. SPECIALIS COMITATUS CASTRI-FERREI PROOEMIUM.1 364 Castriferrei Comitatus, omnium, quos Hungária continet, facile diffusissimus est: neque enim praeter Nitriensem, et Zempleniensem, alios habet suppares. Dispescuere eum, sive primi metatores, sive rerum potentes alii, in quatuor processus, quos hic, praeter morem reliquae Hungáriáé, non, seu a situ, seu a locis, quae continent, insignioribus; sed ex nomine iudicis nobilium, qui unicuique processui, pro temporis ratione, praeest, denominare moris est. Quae appellatio, quia neque certa satis est, neque diuturna, sed solo muneris iudicis nobilium spatio designata, rarissime triennium exsuperante definitur: placuit nobis, neque, credo, displicebit provincialibus, singulos processus, a metropolibus suis, cognominare; quippe, quod id nominis et constantius haeret, et diutius, estque tota passim Hungária usitatum, [p. 218.] MEMBRUM I. de Processu Köszöghiensi PROOEMIUM: Köszöghiensem dicimus, tum quod urbem cognomine metropolem4 habet, tum quod eidem undequaque circumfunditur. Cum enim ab arce Leucha termini eius coeperunt procurrere, ita pone alveum Rabae decurrunt, ut simul a vicinis Processibus aliis ambiantur. Sed ab Comitatu Semproniensi fluviis, potissimum Ablantz, et Répcze, disterminatur. Regio omnis ab Hungaris, patrio sermone, sed qui dialectum peculiarem referre videtur, loquentibus, colitur, quibus ager obtigit planus, et sementi haud inimicus. Sed vineis fere, si pauca quaedam loca excipias, destitutus. Morem in eo expromendo nostrum observabimus, ac, primo quidem, unicam eius, liberam, regiamque urbem, postea arces, oppida, castella, vicos denique, ea, qua poterimus, adcuratione, describemus, [p. 219.] 1 corr. ex Pars Specialis II. 2 add. a nobis 3 corr. ex Proemium 4 malim metropolim, uti Bclius plerumque scribit