Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 357 adprobante. t[...]T Illud praetermittendum baud' videtur; uti habet historicus," hoc primum bello, milites Germanos2 gregarios, foedum? illum excoriandorum cadaverumz-) morem'4 usurpasse; quod hostes aurum deglutivisse falso dicerent: mansitque id inquinamentum postea subsequentibus expeditionibus: cuius rei memoria5 Germanos apud Tureas male audire etiam- num videmus,6 Quod adnotavisse iuvit omnino, ne saevitiei huius in mortuos, quam et barbari detestabantur, ortus, Hungaris adfricentur. Germani sordes sectantes, Vespasiani forte, Hierosolymas obsidentis militum exemplo, in hanc seu rabiem, seu quid dixeris turpius, fcapti7 sunt, a quibus demum serpsit et in nostros, crudelitatis hoc imitamentum, aegre postea, atque nonnisi severissimis senatus bellici consultis, abrogatum. Nam: [p. 201.] (mos cadaverum excoriandorum:) (non a Hungaris, sed a Germanis ortus:) Corpora magnanimo satis estprostrasse leoni Pugna suum finem, cum8 iacet hostis, habet, At lupus et turpes instant morientibus ursi'" Atque hic eius anni, cum acerrimae obsidionis Szigethi, tum susceptae eius causa expeditionis Nadasdianae, eventus fuit, qui eo magis Ferdinandum recreavit, quod et filius suus cognominis9 princeps, in partem laudum eius venerat, et res Transylvanae, avocato inde Castaldo, nutare denuo, et ad defectionem proclives esse coeperunt, quae iam ad nos nihil adtinet. (felici bello recreatur Caesaris animus.) §. XLVII. fSequentis anni comitiis, quae Ferdinandus ad Calendas Iunias Posonium indixerat, iisque ipse praesedit, actum pro inveterato more, in iis est,t10 de bellica in Tuream expeditione, delecti, ad comitia imperialia legati: sed, qui nihil aliud tulerunt operae pretium, quam quod promissis onusti redirent, quae demum anno sequente, [p. 202.] pro- pemodum in nihilum reciderunt, quando ex ea promissorum mole, quae XLVIII. millia militum spondebat, non plures tribus legionibus peditum, et totidem tricenariis equitum turmis, in Hungáriám venere, quarum pars in superiorem eius partem missa ad defensandum est, partem palatinus Nadasdyus laurinum deduxit, ubi cum suis et Zriniani Comitis, Tahii, Christophort1' Orszagii, Francisci Turei, ac Cis-Danubianae nobilitatis copiis, totum fere aestatis tempus consumpsit, nullo praeclaro, ac militari facinore (anno sequente bellum contra Tureas praeparatur.) z’> Adde Istvanffyum de barbara hac feritate Libro xxx. p. 691, 49.lv 1 pro praetermittendum haud Istvánffy 1622. p. 368. haud praetermittendum 2 pro milites Germanos Istvánffy 1622. 1. c. Germanos milites 3 Istvánffy 1622.1. c faedum 4 corr. ex modum sec. Istvánffy 1622.1. c. 5 Istvánffy 1622.1. c. nomine 6 corr. ex avidemus sec. Istvánffy 1622.1. c. 7 fortasse lapsi 8 corr. ex dum sec. Ovid. Tristia III. 5. 34. 9 corr. ex cognonominis 10 sic! 11 corr. ex Chritophori * 111 ' Quae hic de more cadaverum excoriandorum sequuntur, haud congruunt parti paragraphi priori; unde coniectaripossis textum hic ob culpam copistae vitiosum seu mancum esse. " Vide Istvánffy 1622.p.368. 111 Vide Ovid. Tristia III. 5. JJ-JJ- lv Vide Istvánffy 1622. pp. 6qi-6<)2.