Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

358 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Ferdinandus ducibus excur­siones vetat!) (Christopho- rus Nádasdius comitiis adest:) (arcem Hegyesdiam solo aequari curat.) (Ferdinandus proceribus Maximilia- num in regem commendat:) patrato. Iam enim Ferdinandus, ex litteris legatorum, Byzantium pro induciis impe­trandis missorum, aliquam earum obtinendarum spem animo perceperat, dummodo ne qua hostilis animi significatione Solymannus a nostris offenderetur, ideoque cavendas suorum in Turcicam ditionem excursiones existimabat: quin Palatino, et ceteris praefectis in mandatis dederat; ne quid aliud militaris facinoris designarent, quam solis tuendisfinibus, arcibusque servandis incumberent.' quod ipsum Solymanus quoque Budae et Bosnae ceteris- que praefectis serio iniunxerat. Sed ne et istud sileam, eodem hoc, quod memoravimus, comitio, Christoph ori Nadas\_ p. 203.]dii, honorificam lego mentionem. Velum1 inquit," re« umbellam, in religiosa nimirum deambulatione Ferdinandi,2 gestavere Ioannes3 Balassius, Christophorus Ország,* Ioannes* Choronius, et Christophorus Nadasdius. Dic! Sodes, quis hic Christophorus?a-) Fraterne? an Patruelis Palatini? filius certe nequivit esse, quip­pe, quem unicum, ex Canisaiana, Franciscum reliquit. Ergo fratrem fuisse adfirmarim, Iacobo de quo ante diximus et matre, cum Thoma eadem, genitum, et lacobo natu gran­diorem. Ingruit6 postea Hegyesdiae arcis obsidio, quam negligenter custoditam, emissa­rii Hamsae,1 Albae-Regalis praefecti, illius, qui Filecum, et Tatam nuper astu intercepe­rat, fraude in suam potestatem redegerant, obscuri antehac8 nominis9 ad Balatonem Arx Sárkányonum gentis; sed quam Tureae, magna circumsitae regionis, ac frequenti clade nobilitarunt; quippe non itinera modo, obsidebant maleficentissime, sed innumeros pas­sim vicos depraedabantur, et immanem in modum ante exuvebant, quam a nostris de- praehenderentur. Cui maleficio armis obviandum statuit palatinus: communicatis cum Ecchiofi [p. 204.] comite a Salmis, laurini praefecto, consiliis, copias contrahit, easque Salmiensis ductu, Hegyesdiam11 admoveri12 iubet. Is nihil cunctatus arcem adoritur, atque acri obsidione, in decimum usque diem pressam,13 tandem deditione capit, atque latro­num istud perfugium, solo aequat: operas agresti14 multitudine, lubenter, ob iniuriarum memoriam, et cum quadam vindictae dulcedine administrante. §. XLVIII. Hactenus ex animi sententia, res Thomae fluebant. Nam et toti universim patriae, sollici­ta domi, et militiae muneris procuratione, et Ferdinando I. regi optimo, ita se adpro- baverat, ut summa omnium consensione, is esse iudicaretur, qui res Hungaricas inter sa­crum, et saxum versantes unus omnium praecipue sustentaret: cum Ferdinandus, sive ut15 regnum, fse adhuc iusf tutum, sive gentem suam de successione in Hungária se­curam praestaret, conventum procerum Viennam indicit, in quo16 consiliorum suorum a'^ Viduae eius mentionem habes in Decr. Anni mdxcvi. Art. xliii. et adversus eam iteratarum querelarum Decreto Anni mdxcvii. Art. xxxn. 1 Istvánffy 1622. p. 381. add. autem 2 in ... Ferdinandi add. a Belio, vide Istvánffy 1622.1. c. 3 Ist- vánffy 1622. 1. c. Iohannes 4 Istvánffy 1622.1. c. Orsagus 5 Istvánffy 1622.1. c. Iohannes 6 corr. ex inquit 1 corr. ex Kanisae; cf. Istvánffy 1622. p. 396. unde etiam Belius haec sumpserat 8 corr. ex ante hac 9 corr. ex hominis sec. Istvánffy 1622.1. c. antea quidem obscuri nominis 10 corr. ex Ecclio 11 corr. ex Hegyesdiae 12 corr. ex admoverit 13 corr. txpraessam 14 corr. ex agressi 15 add. a nobis 16 add. a nobis I Vide Istvánffy 1622. p. j8i. II Vide ibidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom