Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

356 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (qui ut expeditionem prosequantur, a ducibus postulat:) (duces Corot- nam statuunt obsidendam:) (capta Corotna bellumfinitur.) (Stansitzius a Nádasdio honoraturl) Sed cum omnes suos conatus, ad irritum cadere videret, receptui canit, atque inglorius Quinque-Ecclesias cum lacerato exercitu rediit. Contra ea Ferdinandus Archi-Dux, rei na­vandae cupidus, uti Nadasdius, Zrinius, aliique fortissimi duces, coeptam expeditionem prosequi, et aliquid praeclari facinoris, cuius ipse partem caperet, edere pergerent, mo­nere, hortari, rogari. Erant in ducibus, qui dandum id principi, belli hucusque inexperto, sed cupido tamen rebantur; sed nec defuere, qui cladium praeteritarum memores, satis ad praesentis anni famam actum esse existimarent. Quae sententiarum divortia, concilio castrensi, locum, occasionemque dedere. Hic palatinus, in[p. 198.]signis natura, ac pru­dens cunctator, gravi oratione ad consessores habita,*0 cessandum, non una ratione, du­cum praecipuis facile persuasit. Ea re cum se a proposito suo deturbatum iri coniectaret princeps, eo unico intercessit: de tota re ad parentem perscripturum. Ea re attentiores fa­cti duces, tandem non Quinque-Ecclesias, quod videbatur nonnullis, sed Corotnam, quam superiori anno Toigonus occupaverat, quam primum exercitum ducendum statuunt; ut et princeps bellici quidpiam operis ederet, nec residua, adultae licet aetatis pars, sine fru­ctu belli, per otium extraheretur. Illuc ergo, Corotnam, ubi ventum est, fit oppugnatio­nis1 * initium: sternuntur tormentorum ictibus valli, procurritur strenue, scandunt muni­tiones, et contrucidatis defensoribus, terrentur qui in arce erant, et fidem Hungarorum, ac praecipue Zrinii implorantes, deditionis conditiones offerre, ad ultimum, cum insta­rent nostri arcis portas dolabris elidere, metu pene exanimati e fenestris se praecipitare, et evitatis, qua poterant, Germanis, Hungaris se captivos permittebant. Ea fuit militis [p. 199.] Germani ferocia, ut ex Hungarorum amplexibus revulsos dirum in modum trucida­rent: parsum certe est nemimi. Capta ad eum modum Corotna, multa castella minutio­ra, imbelli Turearum metu, a Tureis vacuefacta sunt. Atque hic primae Nadasdii palatini expeditionis fructus fuit. Dimisso dein victore exercitu, Ferdinandus voti compos factus, Viennam ad patrem, ovabundus rediit; duces reliqui ad sua quisque abiere. §. XLVI. Antequam dissolveretur, post Corotnam occupatam, nostrorum exercitus, id operam de­dit palatinus, ut Marcum Stansitzium, qui obsidionem Szigethi ea aestate fortiter tole­raverat, iustis auctoramentis, in eiusdem arcis praefectura partim confirmaret, partim ad bellicae virtutis edenda porro documenta accenderet. Interim2 inquit IstvánffyusF Ioannem3 Petönem,4 Carolum Serotinum,s ć/Franciscum Botskayum,6 ut cum suis equi­tibus, citato gradu Szigethum7proficiscantur, commeatumque invehendum curent, Palatinus iussit. per quos Marco, ob [p. 200.] conservatam arcem, munera haud contemnenda, et mili­tibus duplex stipendium missum, reliqua. Ad eum modum, partim quae eo bello servata, partim8 recuperata fuerunt, rite curatis, nihil omisit Nadasdius, quod ad providi, ac fortis ducis munus pertinere existimabat, rege Ferdinando actus eius singulos maximopere *° Lege eam apud Istvanffyum, loco citato pag. 366, 24. y0 Ibidem p. 368, 47. 1 corr. ex pugnationis 2 Istvánffy 1622. p. 368. add. autem 3 Istvánffy 1622. 1. c. Iohannem 4 Ist­vánffy 1622. 1. c. Peteonem 5 Istvánffy 1622.1. c. Sirotinium 6 Istvánffy 1622.1. c. Boscaium 7 Ist­vánffy 1622. 1. c. Sigetum 8 corr. tr. parim

Next

/
Oldalképek
Tartalom