Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 353 Eius exemplo, Hungaris1 muros repetentibus, Hispani quoque resumptis animis pugnam red­integrant. Clamore pugnantium, et tormentorum fragore exaudito, Castaldus, et Monachus relictis propere mensis, prosilientes ad arma conclamant, et conscensis equis citato cursu eo, ubi certabatur, advolant. Eos ceteri2 sequuti, omnes in pugnam certatim ruunt. Monachus depo­sita cuculla, viridique sumto2 paludamento, plumeis cristis pileo surgentibus insignis, in aciem prodit, pedites Hungar os4 magna sublata voce concitat, equites pedibus pugnare iubet. Incensa demum concursantium multitudine, et praeferente vexillum Nadasdio, non ante ab in­sultu cessatum est, quam reiecto e murorum ruderibus hoste, Hispani primo ac pone hos Hungari, in oppidum, magna hostium edita strage, infusi, eodem potirentur. Quis Nadasdii virtutem, nisi extreme sit invidus, non laudibus ad coelum [p. 190.] vehat? Arx deinde verberata, atque ad necessitatem deditionis adacta, cum de Ulmane arcis praefe­cto in Captivitate retinendo, dimittendove5 inter Monachum, et Castaldum sententiarum oboreretur, divortium tristia quaeque, et inter haec clandestina, adnuente Ferdinando, Monachi occidio consecuta est, quam mitissimo principi, Castaldum persuasisse, certum est. Ferunt eius consiliorum Nadasdium quoque conscium fuisse, quod ut adfirmare,b sic neque negare ausim: quum a multis audita potius simpliciter, quam probe comperta referri plerumque videam, ait Istvánffyus.' §. XLIV. His bellicae virtutis speciminibus, virili adhuc senecta, loco tam necessario editis con­quievit aliquantisper Nadasdius: haud tamen commisit militem suum, quem acerrimum alebat, torpere otio, quin toties, in sociale bellum cum reliquorum optimatum bande- riis ire iubebat, quoties [p. 191.] id hostiles impressiones, et propulsandorum periculo­rum ratio videbatur poscere. Interea, dum familiae ordinandae, omni ope intentus est Thomas, honores, qui meritis viri debebantur, fmetu ruerunt.f Eo tandem, irrequietis Statuum et Ordinum precibus, adductus fuerat Ferdinandus, ut palatinalem dignita­tem, quam post Bathoreum fatis functum, diu satis multumque aversatus fuit, instauran­dam postliminio,7 promiserit adfirmaritque. Ea regis facilitate, atque indulgentia usuri status, in iis comitiis, quae anno MDLIV. Pisonium celebranda rex indixerat, mirifica omnes consensione serio decernunt, ut saluberrimum institutum tandem, ex legum pa­triarum praescripto, consummaretur.8 Sanctio, quam5-* pertulerant, istiusmodi fuit: cum Maiestas Regiapalatinum in regnopronunciandum constituerit, status quoque regni, palatini creationem non solum utilem, pro hoc statu rerum ac temporum, sed plane necessariam9 esse iu- dicarunt. Qui quidem palatinus, auctoritatem,10 potestatemque eam habere debebit, quam alii s * Decreto eius Comitii Armo mdliv. Art. vi." (Georgius Monachus a Castaldo interficitur:) (Nadasdius militem suum diligenter alit ac saepe contra hostem mittit:) (dignitas palatinalis a Ferdinando restauratur:) 1 Istvánffy 1622.1. c. Ungaris 2 Istvánffy 1622.1. c. caeteri 3 Istvánffy 1622. p. 306. sumpto 4 Ist- vánffy 1622. 1. c. Ungaros 5 corr. ex dimittendone 6 Istvánffy 1622. p. 307. affirmare 1 corr. ex post liminio 8 corr. ex consummeretur 9 corr. ex necessarium sec. CJH 1696. II. p. 460. 10 CJH 1696. II. 1. c. autboritatem 1 Vide Istvánffy 1622. p. joy. " Vide CJH 1696. II. p. 460.

Next

/
Oldalképek
Tartalom