Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

354 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Thomas palatinus ab ordinibus legitur) palatini iuxta veteres regni libertates, ac consue[ p. 192 ,]tudines habere soliti fuerunt. Habuit lex ea robur, atque efficacitatem. Enim vero rebus omnibus, quae abs Rege propositae ad deliberandum fuere, ex aequo disputatis, et relatis in Legum tabulas, die XV. Aprilis'-’ cum iam triduo ante Ferdinandus, regni decreta, et in his illud de creando palatino, rata, acceptaque habuisset, antequam dispalarentur, ordines, desideratissimo diu ope­ri se accingunt. Rogantur ergo Statuum suffragia eo liberius, quod, qui dignitatem eam sufflaminare posse credebantur, Franciscus Ujlaky Episcopus Iaurinensis, alter Franciscus Révay; ille Regis, hic Palatini Locumtenens, iam fatis concesserant. Itaque interrogavit1 Michael Méreius, regni praetor, ut quem2 vellent, nominarent Palatinum: qui demum a Rege confirmaretur. Tres nominavere ex proceribus, viros graves, ac3 industrios, pace belloque prae­stantes, Franciscum Batthyanium,4 Andreám Báthoreumj et Thomam Nádasdy,6 sed duo illi, Batthyanius7 quidem ingravescente senecta, ac deficientibus% viribus; Báthoreus9 vero con­tinua inclementiquepodagra, quae omnes [p. 193.] eius artus, ac10 membra distorserat, veris­simis adlatisn causis sese excusaverant.u Nec Nadasdio defuere subterfugiatfessum se labori­bus, corpore debilem, et siquid hostile ingruat, equitandi invalidum, et quietem praeoptare. Ei magistratui multos labores, maximas curas, incredibilem negotiorum13 molem domi, forisque adnexam ,M quibus ipse ferendis impar esset.15 Victus tamen postea singulari prece nobilitatis, ac universi populi, inter venerantes gratulantesqueu' contribules, et provinciarum legatos, pul­cherrimo ordine, visuque, et auditu magnifico comitatu, ad Ferdinandum ex urbe in arcem Posoniensem perductus est. a quo benigne habitus, ac amplissimo eo in honore confirmatus, iuri aequaliter dicundo17 administrando que sacramentum dixit. Ita de electione, iuxta et inau­guratione Nadasdii Istvánffyus.“’ §. XLV. (Palatinali honore insigni­tus ad diiudi- candas causas animum adiicit:) Simul ac summi post regem magistratus procurationem Nadasdius adiit, singulari [p. 194.] quadam, et inusitata contentione, ad diiudicandas causas, quas ad Palatini forum adtinere cognoverat, animum adiecit. Quia enim diu vacabat, necessarius unice ma­gistratus, non potuit evenire aliter, quam ut litigia omnis generis per regnum disse­minarentur, atque ex longa palatinatus vacatione, extra omnem modum invalescerent. Tametsi enim, et Ujlaky, regis, et Révay, palatini Locumtenens, viri oppido strenui, et veri iustique tenacissimi, in iis iudiciis, omnem dederint operam, ut litibus dirimendis rite vacarent; quod tamen tempora fuerunt bellis Turcicis infesta, adeo gens nostra mutuis Inaugurationis diem hunc invenies ad marginem Decreti Anni sequentis mdlv. ad Art. ii.1 Libro XIX. p. 355, 27. 1 corr. ex iure rogavit sec. Istvánffy 1622. p. 355. 2 pro ut quem Istvánffy 1622. 1. c. ecquem 3 add. a Belio, vide Istvánffy 1622.1. c. 4 Istvánffy 1622.1. c. Battianium 5 Istvánffy 1622.1. c. Bathorium 6 Istvánffy 1622. 1. c. Nadasdium 7 Istvánffy 1622. 1. c. Battianius 8 corr. ex deficientibus sec. Istvánffy 1622. 1. c. 9 Istvánffy 1622. 1. c. Bathorius 10 Istvánffy 1622. 1. c. et 11 Istvánffy 1622. 1. c. allatis 12 Istvánffy 1622.1. c. excusavere 13 Istvánffy 1622.1. c. negociorum 14 Istvánffy 1622. 1. c. annexam ls Istvánffy 1622.1. c. sit 16 Istvánffy 1622. 1. c. gratantesque 17 corr. ex dicando sec. Istvánffy 1622.1. c. Vide CJH 1696. II. p. 466.

Next

/
Oldalképek
Tartalom