Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 343 Erdödianae encomiastes.' De eo certus, quod et maritus fuerit, et pater: consortem si­let. Nos Christinam Csáky alibi confidenter designavimus." Natus ei ex illustri femina, Alexander II. fuit. Repullulavit in eo indoles Erdödiana. Nam quidquid dignum, sive natalibus, sive ingenio, aut pater existimavit, aut credidere adolescentis formatores, eo imbuendum, percolendumque existimaverunt; neque non desiere prius, quam in lucem publicam prodiret, et cum principi, tum patriae adprobaret operam. Ac respondit sane coeptis, successus: nam post primos statim ad aulam accessus, eam apud Leopoldum benevolentiam sibi collegit, ut non multo post, camerarius; et temporis progressu, con­siliarius intimus designaretur. Ita res erant Alexandri, cum nova eas accessione, in ma­ius Caesar extulit. Aerario nimirum praefectus, campum nactus est, ubi optime tam de principe, quam de popularibus suis mereri posset, eum se multis documentis exhibu­it utrisque, ut nihil avidius optaverint ordines, quam uti rebus humanis, quam diutis­sime superfuisset. Vir enim fuit, prisci moris Hungarici, quique ex aequo studuit, prin­cipi iuxta et patriae. Proinde datus Comitatui Castriferrei supremus comes, ita se carum acceptum[p. 164.]que provincialibus, universim omnibus praestitit, ut non potuerit non mors eius, quemadmodum acerbissima esse omnibus, ita coniuncta cum tenacissimi viri desiderio existere. Id tunc luctum mitigabat, quod filii, qui optimo patri supervixerunt, Ladislaus, et Ludovicus, paternarum virtutum sectatores futuri, una omnium consensio­ne sperabantur. Quod et ita evenit; quod alter quidem Petrinensi arci praefectus, alter castra sequutus, viam uterque ingressi sunt, in qua vestigia legerent patris, sibi ad imi­tandum propositi, quorum et laudes, et posteros describant alii: nos hic calamum figi­mus. [p. 165.] §. XXXVII. Iam postea de Comitibus Nádasdiis locus erit commentandi; eo quidem opportunior, quod et hi mirifice ornarint provinciam Castriferrei. Huc illud referas, quod tuiti sunt dignitatem Supremorum Comitum, toto fere seculo, quae res quantum habeat momenti ad nominis in gente nostra claritudinem indipiscendam, norunt, quibus cognitus est pa­triae habitus; sed neque ignorant exteri, si sit iisdem aequa rerum Hungaricarum existi­matio. Non est cum instituto nostro consentaneum vetera, et obliterata gentis antiquissi­mae decora eruderare: satis atque affatim faciemus, si illic coeperimus recensere laudatis­simae familiae viros, ubi sua ipsorum virtute, iam tum, inclaruerunt. Atque hic quidem res ipsa monet, ut a Ihoma Nádasdy viro summo, et qui obrutam fere iniuria temporum familiam primus omnium quasi postliminio1 II illustravit, scribendi exordium faciamus. Francisco is patre, viro2 nobili, ac militari satus; cataphractorum enim sub Matthia3 Corvino ductor fuit; domestica primum institutione, tum Graecii in literarum studi­is, [p. 166.] rudimenta posuit. Tunc avunculus suus Stephanus Török, ut porro percolere­tur adolescens, Bononiam eum primo, inde Romam misit. Ita se utrobique philosophiae, et iuris studiis tradidit; ut cum Thomas cardinalis, Strigoniensis praesul, ad pontificem 1 corr. ex gost liminio 2 verbum viro erronee iterum descriptum a nobis dei. 3 corr. ex Mathia I Vide Koller 1729. p. 12p. II Vide tabulam genealogicam comitum Erdödy a Belio compositam in Bél 1735-1749? I. interpp. 66. et 67. (Alexandrus II.:) (aerarii praefectus designatur:) (fit Comitatus Castriferrei supremus comes:) (filii Alexandri ig (Nádasdii:) (Thomas primum familiam illustrat:)

Next

/
Oldalképek
Tartalom