Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

344 (Spiram ad comitia Caesarea legatus mittitur:) (inde ad reginam Mariam properat:) (de obitu Ludovici Annam sororem edocet:) (arx Posoniensis regiaque gaza ei sociisque suis creditur:) Ludovici nomine opem adversus Tureas sollicitaturus venisset, redux postea, Nadasdium inter comites itineris adscisceret, atque ubi idonea eius documenta experiundo cepisset,1 ita regi intimavit, ut brevi post tempore, ad secretarum epistolarum ministeria adscisce- retur. Hoc in munere cum fidem operamque regi adprobavisset, aliquantisper Spiram le­gatus ad caesarea comitia, quibus Ferdinandus Rex praeerat, impetrandorum, in bel­lum Turcicum, quod imminebat, auxiliorum2 causa missus est. Ludovicus Solymanno Hungáriáé imminente Ferdinandum,3 qui in comitiis4 Spirae Caesaris fratris legatum age­bat, et5 ceteros6 Germaniae Principes, misso ad eos, per equos dispositos Thoma Nadasdio, ur­gere et acrius sollicitare non destitit, orando et obtestando,7 ne in auxiliis, quae promiserant, expediendis tardarent, aut moram diuturniorem committerent, scribit IstvánffiusU Inde cum promissis oneratus rediret, nondum so[p. 167.]lum patrium contigerat, cum tri­stes passim rumores spargerentur, Regem Ludovicum, et cum eo florem nobilitatis Hungaricae, fusum a Solymanno, immo obtritum esse. Ut patriam trepidantem, et ex fu­nestissima clade sui impotem tenuit, audito, Mariam fuga praecipiti, Comaromium eva­sisse, ad eam properavit, ut legationis, qua functus fuerat, capita, his qui in reginae co­mitatu erant, exponeret. Princeps horum Ioannes Bornemissza fuit, vir fidei, ac moris an­tiqui, et qui unus superabat ex Hungaris, cuius consilio convulsa respublica, adiuvari ni- tique posse crederetur. Ut Posonium cum regina, et quadam augustalis Gazae parte, eva­sit Bornemissza, adhibitis, qui secum erant in consilium primoribus, atque Bathoreo pa­latino imprimis, Thomam Nadasdium in multis delegit, qui tristem8 de occasu Ludovici nuncium ad Annam, eius sororem, Ferdinandi iam tum coniugem perferret, simulque et feminam et huius maritum moneret, uti occasioni imminerent, et regnum nupera cla­de rege orbatum, legitimis artibus suum facerent. Fecit, quod iussus fuerat, ab optimati­bus, Nadasdius, fide, ac dexteritate maxima, et cum lenta Ferdinandi consilia, exacuit; tum [p. 168.] id apud eum, coniugemque suam obtinuit, ut ei benevolentiam omnem, ac ubi rerum in Hungária potirentur, opum dignitatum omnes eas accessiones spon­derent, quae in hominem novum sine invidia possint cadere. Operam postea navavit, regi Ferdinando, in iis comitiis, quae Maria vidua, palatini auctoritate adiuta, Pisonium anno MDXXVII. indixerat. Enim vero, in iis triumviris fuisse ait Istvánffius,Zé) qui­bus moribundus Bornemissza arcem Posoniensem cum regiae gazae reliquiis iure iuran- do fide conservandas, et Annae sorori Ludovici tradendas, commendaverat. Ioannem Szalaium,9 * * inquit, Thomam Nadasdium, acw Stephanum Majlathumf qui morienti prae­sto erant, ut arcem Posoniensem, cum Regiae gazae reliquiis, quae ab eo isthuc erant per­latae, nemini alteri, quam Annae reginae12 conservarent, traderentque sacramentis adegitP P Libro vili. p. 117, i. z3 Libro ix. p. 137. 8,18.1 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS 1 corr. ex coepisset 2 add. a nobis, cf. inferius verba Istvánffii orando... ne in auxiliis... expediendis tardarent 3 Istvánffy 1622. p. 117. add. principem Austriacum 4 Istvánffy 1622.1. c. conticiis 5 Istvánffy 1622. 1. c. ac 6 Istvánffy 1622. 1. c. caeteros 7 corr. ex obsecrando sec. Istvánffy 1622. 1. c. 8 corr. ex triste 9 pro Ioannem Szalaium Istvánffy 1622. p. 137. Iohannem Salaium 10 corr. ex et sec. Istvánffy 1622.1. c. 11 Istvánffy 1622.1. c. Mailatum 12 Istvánffy 1622.1. c. add. Ferdinandi principis coniugi 13 pro sacramentis adegit Istvánffy 1622.1. c. sacramento adegerat 1 Vide Istvánffy 1622. p. /37. lin. 8,18-22.

Next

/
Oldalképek
Tartalom