Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 339 velutipersonam de Patria hac bene meritam} communibus votis, [p. 153.] pro actuali dictae S. Coronae Conservatore cum praevia candidatione, et iuramento eiusdem eligunt, et confir­mant, atque ne Praeses Camerae Hungaricae, simul dictae S. Coronae Conservator esse possit, statuunt. Ceteroquin fuit in muneris, quas nactus est, partibus, non industrius minus, quam sagax. Nam et reditibus Regiis unus omnium maxime intendebat, et diadema­tis sacri, quod curae suae fuit creditum, eam continenter habebat rationem, quae po­test esse solicitissima. Adparuit haec in eo adcuratio, cum anno MDCCIII. Franciscus Rákóczius rerum novarum studiis utraque Hungária disseminatis, in periculum trahere videbatur metropolim Hungáriáé Pisonium, et cum hoc sacrarium, quod in arce est, pi­gnoris divinissimi. Obversabantur nimirum perspicacissimi viri animo diadematis fata illa, quibus Betlemiana irrequiete, cum nuper e Bohemia recuperatum, duobus vix lu­stris hic conquievisset, huc illucve raptaretur. Reliquum temporis, quod a procuratio­ne aerarii laboriosissima superabat, quodque ex more aetatis, comessationibus,2 aleae, et sexcentis avocamentis aliis tribuitur, unice religioni,3 et subinde etiam severioribus [p. 154. ] exercitiis sine ulla cessatione, adsiduo consecrabat. Laudes, quas ei circumposuit Panegyristes suus, ita claudit.' Forte ad locum Sacratissimae Salvatoris neci dicatum (mon­tem Christiani dicunt Calvariae) supplicantium cohorti decore immixtus MDCCIV conten­dit Christophorus magna illic contentione, nihil4 * hostium vicinorumturbatus metu suis in Reparatorem salutis, indulget ajfiectibus, fervori frena$ laxat: redit res mira! pone ipsas Urbis Posoniensis portas, exanimis collabitur, ita quasib Comitis pietati vices reddente Christo, eumque ad se vocante,7 a quo paulo ipse in mortis suae sacram memoriam, officiose8 inviseba­tur. Haec ille, quae attexere oportuit, ne famae fecisse dispendium crederemur. §. XXXV. Nunc est, ut ad Christophori filios, deferamur. Quinque horum ex Susanna Páljfy, Pala­tinorum nostrae aetatis Nicolai, et Ioannis sorore sustulit. Primogenitus Ladislaus Ada- mus fuit, qui postquam meliores litteras impensius adamavisset, prodidissetque non [p. 155. ] uno documento, quam sibi capax eruditionis omnigenae a natura datum sit inge­nium; ita censuit religiosissimus parens, non posse adolescentem, sine exstanti iniuria, alio studiorum generi consecrari, quam hominem, si rite se habeant omnia, et Deo pla­ne freduniant, et ad salutem aliorum procurandam reddant idoneum. Hac destinatione Romam theologorum scholis, cum genitoris voluntate, tum suopte ardore missus, non desiit ante, in eo studiorum genere elaborare, quam capiendis sacris ordinibus, haberetur idoneus. In patriam uti auspicato rediit, Papociensem primo Praeposituram, inde Iauri- nensem Canonicatum adiit, eumque se gessit, qui neque in emergendo esset impatiens, Urbem tunc Posoniensem agminatim circumvolitabant Räkocziani. 1 bene meritam Novellae 1698. 1. c. benemeritam 2 corr. ex commessationibus 3 corr. ex religionis 4 Koller 1729. p. 124. nil 5 Koller 1729.1. c.fraena 6 corr. ex quas sec. Koller 1729.1. c. 7 Koller 1729.1. c. evocante 8 Koller 1729.1. c. add. adeo ('pietas Christophori.,) (Christophori filii:) (Ladislaus Adamus:) 1 Vide Koller 1729. p. 124.

Next

/
Oldalképek
Tartalom