Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
340 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (fit episcopus Nitriensis.) (civilia eius officia:) (ad Polonos legatur:) (morbo correptus moritur.) (encomia eius:) (Georgius V.:) (castra sequitur:) neque cupidus honorum, donec virum iam cum doctrina, usuque rerum exercitatum,1 tum morum elegantia iuxta et innocentia commendabilem Caesar Carolus VI. Anno MDCCXII. Tiara Nitriensi dignum existimasset, confirmasset2 Pontifex Maximus. Hic vero qualem se gesserit postea, non est nostrum oratione prosequi, cum id praestitum sit ab aliis non minus, quam pro eo, atque id ferebat, Panegyristae officium. Cum se penitus intimavisset principi, atque non raro eo coram edi[p. 156.]disset sui documenta, ut spes de eo concipi haud dubio potuerit, non minus civile rei publicae, quam se iam ecclesiastica praestarat, utilem fore, ac pene necessarium, Cancellariae Hungaricae, solius arbitratu Caesaris adlectus, consiliarii aliquantisper munere inter primos defungebatur. Tum vicaria in moderandis consiliis potestate, senatui illi praesedit, donec Summi Cancellarii axiomate ornatus, rem omnem cum collegis per se administraret. Legationem certe apud Polonos, iussu Caesaris, abiit amplissimam, honorificentissimamque. Atque hoc demum loco apparuit: neque Hungáriáé viros, neque deesse ingenia, quae summis rebus procurandis sint suffectura, si res, et occasio poscat. Annum iam ibi trahebat conciliandis Polonorum animis, atque quod caput rei fuerat, in rationes Caesaris penitus innectendis deditus, cum3 morbo corripiebatur, quod unum, manum de tabula, eum cogebat subducere. Redux hinc, quia penitus edomari morbus, et valetudini pristinae restitui nequivit Adamus, missionem ab optimo rege petiit, seque in episcopea4 suam nec invitus abdidit, illic, diem ultimum inter consueta sibi religionis exercitia, opperiturus. Qua5 ille exspectatione anno demum MDCCXXXVI. [p. 157.] mense Aprilis potiebatur.6 Fuit vir in omni vitae genere aequus, comis, lenitatis praeterea et candoris singularis, beneficus in egenos, hos potissimum, quos nobiliori loco genitos ad rerum omnium egestatem recidisse cognovit. Natum hinc illi honestissimum nomen, ut Gyalog Fö-emberek apiok, seu pedestrium Equitum, id est Nobilium egenorum Pater palamu,) diceretur. Basilicam Nitriensem, quae arcem insedit, multis retro seculis, atque inde a Matthaei1 Trencsiniensis aetate, saepenumero8 male habitam, et vix post tot obsidionum, quas toleravit, mala, parietibus haerentem, ab imis fundamentis, sua impensa instauravit, atque ita decoram auro, et marmore fecit, ut si moles congrueret habitui, aedibus etiam nitidissimis, tota Hungária conferri mereretur. Addidit palatium basilicae coaedificatum, et ad omnem commoditatem, pro intercapedinis, quae ei ponenda9 in arce superabat, ratione, laute admodum instructum. Ordine geniturae, secundus ab Adamo est, Georgius V. Pauca de viro summo dicere licuerit, non quod clarissimarum virtutum desit materies; tanta est enim, ut vel cogitantem singulas possit fatigare; [p. 158.] sed quod difficile est, atque impeditum, virorum laudes, oratione illustrare, nisi aut adsentationis suspicionem10 apud hos, aut offensam apud alios velis colligere. Ergo, quod sine famae dispendio sileri11 nequit, illud in litteras retulisse sufficiat. Deserto tunc primum ludo literario, castra sequi deliberato animo12 instituit, ut13 toga videretur desciscere. Ergo in14 Gallicum bellum Vide Ioannis Szegedi e S. I. concionem funebrem Hungarice15 habitam.1 1 corr. ex exercitarum 2 sic! 3 add. a nobis 4 sic 5 corr. ex quod 6 sic! 7 corr. ex Mathaei 8 corr. ex saepe numero 9 corr. ex ponendo 10 corr. ex suspitionem 11 corr. ex silere 12 add. a nobis 13 corr. ex et 14 add. a nobis 15 corr. ex Hungaricae ' Vide Szegedi 1736.