Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

336 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Emericus I.:) (Petrinae supremus praefectus designatur.•) (Filius eius Adamus adolescens moritur.) (Nicolaus I. Wolffgangi I. filius:) (bana tus honore ornatur:) (de Tureis victoriam reportat:) (gratiis Caesa­ris Pontificisque honestatur:) rege optimo nuncuparetur, quem ille sublimem locum, ita perpetuo ornavit, ut et regi se probaret, et ordinibus. Adhuc in vivis superabat Georgius, quum tutando avorum de­cori Emericus I. in palae[p. TUJstram1 devocaretur. Aulam is simul frequentare coepit, quod se indoles eius usquequaque adprobabat principi, in Consiliariorum primo nume­rum, tunc inter corporis custodes, quos cubicularios dicunt, sublectus, tantopere se regi adprobavit, ut magister tavernicorum, subinde et cum iam aetate gravior esset, renuncia- retur. Id vero aetatis, quam vivebat, ingenium fuit, ut in Tureas retundendos, gravissimis quibusque viris, arma fuerunt corripienda. Haec noster ita perite, ac feliciter cum procu­ratione munerum2 civilium, norat coadunare, ut supremus arcis Petrinae praefectus de­signaretur. Et egit sane, hanc provinciam fiunctus3 non ducem minus, quam militem, quoties poscebat occasio. Hinc passim Turearum malleus suo quodam merito adpellaba- tur. Filium unigenam forte Adamum magnae spei adolescentem, non ultra supervixis­se accepimus, quam hymenaeum concelebraverat:4 nam Anno MDCLXVIII.S matura morte fatis concessisse memorant. Qua quidem orbitate partim, partim religionis instin­ctu quodam adductus, tam profusa in res sacras munificentia fuisse dicitur, ut et hos, qui accepere beneficia, in admirationem rapuerit, [p. 146.] §. XXXIII. Pedem nunc referamus, necesse est, ne in Wolffgangi I. filiorum alterum Nicolaum si­mus iniurii. Primos ille dignitatum civilium honores, in aula Magni Leopoldi adiit; ac praecipiebat sane animo princeps sagacissimus, quem in Nicolao Hungária sua connexa- que ei regna, heroa sit habitura. Ergo Petrinense eidem, fatale toties hosti sanguinolento castrum, cum imperio tradit: capitaneum postea finium Calopiorum generalem statuit: de­nique gravissimis illis, quae senescente seculo decimo septimo inciderant, bellis Turcicis, unum inter paucos reperit, quem praesidem Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae anno MDCLXXXI. iuberetU Munus tam arduum, ubi exorsus est administrare, in eo curam omnem ponebat, studiumque, uti praeclari quid facinoris, quodque esset, cum regno­rum, quibus moderabatur salute coniunctum, excelso animo ederet. Successit destina­tio: nam arces quidem praecipuas, Castanoviczam, Dubiczam, Bellassenam, Carolstadiam, alias patriae feliciter vindicavit, [p. 147.] Tureas magna illata clade retudit.6 Nempe cum ad Castanoviczam in ordinem redigendam castra admovisset noster, fhostes occursan­das7 habuit.f Conseruit cum perfidentissimo8 latronum genere, manus, nec ante cessavit depugnare, quam plus mille prostratis corporibus, septenis signis militaribus captis con­summata victoria, potiretur. Praeda ducentorum millium aeris, rerum item pretiosarum vis ingens, atque grandis modus instrumenti bellici fuit. Reliquus victoriae proventus eo constabat, quod Croatiam in fide Caesaris adversus Tököly, novas res huc inferre adni- tentis, conservavit. Quam grata haec, acceptaque Leopoldo gentis Croaticae virtus fuerit, inde colligi potest, siquidem gentem omnem a tributis ob rem tam feliciter, fortiterque gestam immunem ultro lubensque pronunciarit, Nicolai contra nomen, ne eius efflueret °3 Exstat eius mentio, in clausula Decreti, quod eo anno Comitio Soproniensi editum est. 1 corr. tx palestram 2 corr. ex numerum 3 fortasse functus 4 corr. ex conelebraverat 5 corr. ex MDLXVIII. 6 corr. ex retutudit 7 forsan occursantes 8 corr. tx praefidentissimo

Next

/
Oldalképek
Tartalom