Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 337 memoria, pugillaribus insertum, ob oculos semper habuerit. Quid? quod ob navatam toti universim reipublicae Christianae, fortem hanc operam Pontifex Max. Innocentius XI. gratiis prosequutus, carum imprimis habuerit postea Nicolaum, quod ex frequentibus litteris, quas ad eum dare solitus fuit, nam superant adhuc in cimeliis tabularii gentis, [p. 148.] possis condiscere. Obiit diem suum ultimum Anno MDCXCIII. magno Augusti non minus, quam popularium luctu. Vixit in matrimonio votis quidem prioribus cum Iulianna Dráskovits, secundis, cum Isabella a Gattenberg, filiorum duorum, Nicolai IV. et Petri pater; sed qui genus non propagaverunt. (obitus Nicolai.,) §. XXXIV. Fas est, ut Gabrielis I. posteros in compendio recognoscamus: quis enim singulas singu­lorum laudes, pro eo, ac merentur, saltem delibare queat? Duos ei foecunda parens, na­tura, quod supra adnotavimus, ex luditha Amadé, filios indulsit, Georgiám, et Antonium Christophorum, utrumque indolis paternae ex asse1 haeredem. Et Georgiám quidem II. eius nominis dicimus, cum primis Tököliana seditio exercuit. Mascule enim irrequietis hominibus contraeundum ratus, id omni data occasione enixe egit, ne seu licentiosa illa rerum innovandarum molimina invalescerent; seu quod eorum quomodocunque con­valuerat, in ruinam recideret. Singularem Georgii in Patres S. J.p,) [p. 149.] pietatem suo loco meminimus. Interceperat Urbem Tyrnaviensem Tökölius, egitque f[-----]2 arbitres,t cu m Patribus, quam pro humanitate atque decoro, acerbius. Dabatur nempe societati optio, an ad triremium3 ministeria dimitti, vel summam quinquaginta millium num- muum repraesentata incolumitatem pro se, rebusque suis velint pacisci. Agitabatur ali­quantisper aureae vere libertatis onerosa adeo licitatio, dum ad summam triginta duum millium semestri spatio dissolvendam,4 ingratiis5 patres consentirent. Arctis adeo re­bus, vade opus erat. Quocirca de viris, omni maioribus exceptione circumspiciunt, in eas coniecti angustias socii, qui et vadimonium pro se obirent, et omni cura studio­que carerent, ne quid sibi porro molestiarum intentaretur. Soli Georgio Erdödio facilem, promptumque eum6 animum tribuit gentis eius encomiastes;1 plures fuisse tamen cum alii meminerunt, tum nos opportune recolemus: nempe, Adamus Czobor, Sigismundus Homonnay, Georgius Erdödy, Stephanus Nádasdy, comites, et Nicolaus Bercsényi baro. Sed ita res, Turea ad [p. 150.] Viennam, fuso, fugatoque cecidit, ut nemo ullus fuerit, qui il­lustria haec nomina7 ad vadimonium illud evocasset: quippe, Turearum sequuti fortu­nam Hungari, amisso aculeo, torpebant. Eadem hac patriae perturbatione, maluit vo­luntarium exilium subire Georgius, quam fidem adversis Caesari studiis contaminare. Sed enim quantus fuerit Erdödius, nusquam condiscas liquidius, quam ex administratis P* Tomo Operis nostri ii. in Historia urbis Tyrnaviensis C. i. §. xxxiv. p. 6o." *0 Postea Francisci Rákóczy, in perdenda patria, anno mdcciii., et qui sunt secuti, strenuus collega. I corr. ex exasse 2 lacuna a copista ipso designata 3 corr. ex triremum 4 corr. ex disolvendam 5 corr. ex in gratiis 6 corr. ex cum 7 corr. ex nomine * II ' Vide Koller vjicj. pp. 127-128. II Vide Bél 1735-1749(5) II. p. 60. (Gabrielis I. posterit) (Georgius II.:) (singularis eius in patres S. I. pietas:)

Next

/
Oldalképek
Tartalom