Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 335 usura fuit. Quum enim ornandis sacerdotiis idonea aetate esset, per varios ordines sa­cros, tandem ad Agriensem Tiaram delatus, in magnam omnes expectationem coniecit, praesulem aliquando fore tanto maioris dignationis, quo maturiora vernante adhuc ae­tate doctrinae, virtutisque specimina prodidit. Vix enim annum exegerat vigesimum tertium, cum Ingolstadiensis Academiae rector magno doctorum consensu salutaretur. Annus eius fatalis, ignoratur quidem, verum, et hunc patrem antevertisse, inde colli­go,1 quod ultra annum MDCXXII. decretorum clausulis pro more intersertus, non le­gatur. Sigismundus contra, uti fratrum natu minimus; ita, non lucis modo diuturnioris usura, sed munerum2 etiam laboriosiore procuratione reliquis praecelluit. Anno scilicet MDCXXVII. Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque praeses datus11-* praeclaris semel ite- rumque facinoribus edi[p. 143.]tis, tribus fere lustris provinciam illam summa cum lau­de administravit. De eius exitu Rattkay:1* In Hungáriám Vörös-Várum3 ditionis suae4 profectus,5 in morbum ibidem incidit, qui ei ultimus vitae fuit, Mense Iunio salutis Anno MDCXXXIX. nullis relictis liberis, cum tribus prope modum lustris egisset magistratum. Longum foret, ac pene ob monumentorum inopiam fere inexsuperabile gentis propa­gines reliquas, stilo prosequi. Silendi non sunt tamen Petrus IV. teste Petöio' Anno MDCXIII.6 fatis functus; filius huius, si ex vero scripserunt auctores nuperi, Wolffgangus I. et belli, et pacis studiis laudatissimus. Hic in Wolffigangum II. et Nicolaum III. genus propagavit, quorum ille Canisano proelio7 anno MDCXLVII. pugnandi ardore abla­tus, fortem animam inter hostium acinaces exhalavit: iste, magno Erdbdianorum generi, quod mox dicemus, ornamento fuit. Nunc Christophori, qui Thomae primogenitus fuit, posteros exponamus. Tres ei filios, Barbara Turzom) peperat: Gábrielem, Georgiám, et Emericum: conge[p. 144.]nita singulis paternae virtutis semina fuere. Nam Gabriel qui­dem, praeter ceteras dignitates ianitorum regalium magistratu, et quod erat praecipuum, difficillimis temporibus fide in regem inclaruit. Accessere domesticae pietatis monu­menta; quando D. Martyris Catharinae nomine dedicatum, in Eremo, duobus Tyrnavia in occidentem milliaribus, templum, coenobiumque, familiae S. Francisci condidit; or­natum postea, provectumque8 in maius a suis posteris. Ita cum esset instructus,9 anno MDCL. nondum gravatus senecta, in arce Szomolanensi oppetiit,10 ibidemque mortuali conditorio, in aede sacra, quam ipse excitaverat, conditus est. Nec minor Georgii I. sive animi fuit integritas, sive ad res gerendas indoles idonea. Posteaquam enim literarum studiis, ultra modum fere natalium subactus, ad aulae ministeria transiisset, per hono­rificentissima, quae gessit, munia, eo usque provectus est, ut"-* magister cubiculariorum a k * Adnotavit annum Rattkay Lib. v. p. 200. ' * Lib. v. p. 209. Nos ci Thomam filium in Tabula Genealogica11 tribuimus, qui tamen fato praevertit parentem. m * Ex huius matrimonii iure, haereditatem Thurzoianam, gente ea penitus extincta, Erdödii Comites, adiere. " * Legesis epilogum Decretorum anni mdcxlvii. Item anni mdcxlix. et anni mdclv. anni mdclix. 1 inde colligo corr. ex in collegio 2 corr. ex numerum 3 Ráttkay 1652. p. 209. Veresvarium 4 verbum fuisset om. a Belio, vide Ráttkay 1652.1. c. 5 corr. ex praefectus sec. Ráttkay 1652.1. c. 6 corr. ex MDCXIV. sec. Pethő 1660. ad annum ipsum 7 corr. ex prelio 8 corr. ex proventumque 1 sic 10 corr. ex opetiit I Vide Pethő 1660. ad annum 161J. II Vide supra notam Belii h.) et notam nostram ei adiunctam. (nec Iohannes vita longiore usus:) (Sigismundus natu minimus banus creatur:) (Petrus IV., eiusquefilius, Wolffgangus I.:) (Wolffgangi I. filii:) (Christophori filii tres!) (Gabriel:) (Georgius 1.:)

Next

/
Oldalképek
Tartalom