Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

332 (Adamus iunior, Ludovici filius.) (Erdődii: familiae divitiarum auctor Thomas Bacocius:) duxit exercitum, ut remoretur [p. 135.] irrequieti regis conatus tantisper, dum coadu­nato Reginae exercitu propulsari possint, reddique irriti, atque infecti. Feliciter! Iam et Adamus Iunior, Ludovico genitus, in luce publica, magna sui edita exspectatione,* 1 ver­satur: quippe in Excelsum Senatum eum ante hoc biennium sapientissimo Reginae ar­bitratu adscitus, quem Consilium Locumtenentiale Regium adpellamus. Sunt praeter hos, quorum nomina, ac celebres quosvis actus in compendium misimus, plura gentis Batthyanianae, Adamus nempe, actualis Sacrae Maiestatis Regiae intimus consiliarius, vir oppido rebus gerendis idoneus, ac reginae carus: sed qui mavult procul a negotio­rum strepitu vitam ducere, quam in magnis haberi. Proinde confidimus in comitate eius, fore, ut ne musae nostrae succenseat, quod continentiam eius verita cesset in eius laudes, pro eo, ac meretur, excurrere. COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS §.XXXI. Erdödios Comites nunc memorandi locus esset, quem occuparemus profecto, atque praeconiis gentis Illustrissimae exornaremus, [p. 136.] nisi ea opera nos pridenT'1 re­cordaremur defunctos. Intulit in provinciam gentem Thomas Bakalts,2 et Monyorokerék denominatam,3 successibus, ad invidiam usque felicibus dilatavit, cum ipse Erdödo op­pido Szatmariensi, tenui loco satus fuisset. Luculentius originum summi viri auctor Istvánfius est/3 dum opportunam eius mortem meminit: quippe quae tempestati eum subduxit Mohacsianae. Thomas Bacocius, inquit, Cardinalis, et Archi-Episcopus Strigo- niensis, annis, senioque confectus moritur: ita, ut ingentibus, quae mox subsequutae sunt, ma­lorum1 cladibus, et procellis subtractus, ad tranquillum quietis portum, tempestive migrasse censeatur. Prodierat quidem ex humili loco apud Erdödium oppidum Bertholdis Drdgjfii di­tionis, 6 sed qui industria, ac laboribus adsiduis/ obsequiisque regnanti Martiae* carus/ atque ab eo Iaurinensi10 sacerdotio donatus; deinde Wladislao11 omnium consiliorum particeps, et ar­biter, Ludoviciquefilii curator, maximis accumulatis12 divitiis, in amicitiam Veneti Senatus, eiusque13 ac Wladislaiu commendatione ad Cardinalatus fastigium pervenerit, etpropinquis15 suis, complures arces, amplamque ditionemXk comparaverit: quos etiamnum inter Pannoniae proceres opibus et dignitate conspicuosflorere videmus}1 Haec ita sunt omnino, neque teme­re vocanda [p. 137.] in dubium. Atque hinc Thomae nepotibus, ab Erdőd denominatio; minime vero ab Erdödo18 Sclavoniae: ut pessime de gente sua radiante claritudine me­reantur hi, qui adsentationis abrepti19 vitio, altius, sed inter fumosas profecto imagines e l Tomo Operis nostri i. p. 65. sequ. f l Libro vi. extremo.1 1 corr. ex expectatione 2 sic! 3 hic verbum et tamquam superfluum a nobis dei. 4 add. a nobis sec. IsTVÁNFFY 1622. p. 90. 5 IsTVÁNFFY IÓ22. 1. C. Bertolcli 6 IsTVÁNFFY IÓ22. 1. C. dicionis 1 ISTVÁNFFY 1622.1. c. assiduis 8 Istvánffy 1622.1. c. Matthiae 9 Istvánffy 1622.1. c. charus 10 Istvánffy 1622.1. c. Iauriensi 11 Istvánffy 1622.1. c. Vladislao 12 corr. ex accumulatus sec. Istvánffy 1622.1. c. 13 verbum demum a Belio om., vide Istvánffy 1622. 1. c. 14 Istvánffy 1622. 1. c. Vladislai 1S corr. expropinguis sec. Istvánffy 1622.1. c. 16 Istvánffy 1622.1. c. dicionem 17 corr. ex conspicimus sec. Istvánffy 1622. 1. c. 18 corr. ex Erdödo 19 corr. ex abrepto 1 Vide Istvánffy 1622. p. 90.

Next

/
Oldalképek
Tartalom