Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 333 eiusdem reponunt. Verum haec obiter! Pedem in Comitatu nostro, Thomas Bakalts, tunc primum fixit, quando Elerbachiis exstinctis, in possessionem Monyorókeréki pervenit, cu­ius rei mentio ad arcem, oppidumque cognomine opportune recurret. Ceterum hinc non tam praesul ipse, quam huius ex fratribus nepotes comitum titulos, [...]' ut Erdödii de Monyorókerék dicerentur: quorum ille patronomicus (ut cum grammaticis2 loquar) et ab Erdödo Szatmariensis provinciae fluxit; hic e Comitatu Castriferrei manavit. Enim vero opimas, quas sub tribus regibus, suas fecerat ditiones, ita inter Erdödiani nomi­nis haeredes partitus fuerat, in testamenti tabulis Thomas, ut3 Petrus I. quidem post eius fata harum adierit possessionem, quae per Hungáriám ulteriorem sparsae fuerunt. Nuncupatur enim in testamento: Mony orokerékum, Monosz/o, seu Mons Claudius, a con­ditore Claudio Caesare, si sit fides auctoribus, sic adpellatus; Körmönd, et Vörös-Torony, in Castriferrei; Somlyo in Veszpremiensi; Szarvaskő, et Dian-Vdra in Crisiensi; ac denique [p. 138.] Csaszár-Vára in Varasdiensi Comitatibus. Successit Petro I. filius Petrus II., vir et bello, et pace regi, patriaeque cum primis utilis. Nam et manu fortis erat, et consilii plenus, neque facile bellum in propulsandum Tuream, suscipiebatur, cui non interfuerit Petrus, inter duces aetatis illius bellicosissimos subinde census. Tandem sive calamitatis domesticae, quod aiunt nonnulli,g-) sive publicarum cladium, quae exstabant luctuosissi­mae, pertaesus, cum coniuge Barbara Puchaimia,h) Petro III. filio haereditate per manus tradita, Venetias tanquam ad securitatis portum secessit.' Ferocientis aetatis vitia, quae memorat Rattkayus, cum annis iam virilibus, virtutibus emendavisset; Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae banus, a Maximiliano, neque id quidem inauspicato,'3 datus est: anno demum MDLXVI. sua morte extinctus. Petrum seu frater: quod nos in4 Tabula Genealogica, metuo annon erronee prodiderimus,5 “ seu filius Thomas in sua gente II. excepit. Magnae in eo virtutes, et cum his belli potissimum scientia celebrantur. Quibus adductus Rudolphus Caesar Ungnadio, cuius filiam Mariam in matrimonio habuit, fatis concedente, [p. 139.] praesidem Illyrici creavit. Simul magistratum eum adiit, non aemu­lari tantum maiorum virtutes, et praeclara facinora; sed multis etiam modis supergre­di coepit. Nam et Ferhatem, Bosnae praefectum, qui late Carinam populabatur, coadu­natis cum losepho Comite Turriano, limitis Croatiae custode suorum copiis, insigni clade (Petrus I.:) (Petrus II., pace belloque clarus.) (Thomas II.:) (Illyrici praeses creatus Tureas saepius profligat:) g3 Lege eius historiam, et simul res gestas Petri huius apud Rattkayum Libro iv. p. 142. h3 Ita eam adpellat loco nunc citato Rattkayus, quam nos Barbaram Alapiam vocavimus in Tabula Erdödiorum genealogica Tomo 1. ad p. 66.'v nisi forte Alapia coelibi viduo nupserit Buchaimia.6 '3 Vide Rattkaium ad annum mdlvii.7 Lib. eodem iv. p. 141. Confer Istvanffium8 Lib. xx. p. 380.9 22. et de morte eius Lib. xxiii. p. 495,11, 21. 1 Hic textum vitiosum esse suspicamur 2 corr. ex Gramaticis 3 corr. ex et 4 add. a nobis 5 corr. ex prodidimus 6 malim Buchaimio 7 corr. ex MDLV. sec. Ráttkay 1652. p. 141. 8 corr. ex lstvanjfius 9 corr. ex386. sec. Istvánffy 1622. 1 Monendum est erronee Belium hic asserere hunc Petrum in Venetias movisse; cum non eum, sed patrem eius in Serenissimam rempublicam discessisse ex Rdttkayo apparet. Vide Ráttkay 1652. pp. 141—142. (quem Belius hoc loco haud diligenter sequutus est.) " In tabula enim genealogica, cuius supra iam mentionem fecit (vide notam Belii littera h.) signatam), Thomam II. tamquam filium Petri II. designat. "' Res gestas Petri bani vide in Ráttkay 1652. pp. 141—143. ‘v Vide hanc tabulam genealogicam in Bél 1735—1749(F) I. inter pp. 66. et 6y.

Next

/
Oldalképek
Tartalom