Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 331 Germanorum centuriis diutina eamx inclusione obsepserant. At quae est Turearum in conge­rendis plurium annorum commeatibus2 solertia? in dividendis parsimonia, in moenibus tuen­dis pertinacia, Canisa sola restitit, cum tota iám Cis-Danubiana Hungária* Austriaca esset. Batthyanius,5 qui ex interceptis litteris, ad Aprilem mensem, nec amplius panem esse didice­rat, compellat obsessos, ac deditionem persuadet. Missis obsidibus portarum alteram Germanis tradunt,6 conditiones auferunt,7 nimirum captivi utrinque nullo pretio redderentur; dediti no­stris navigiis suiss impensis Dravo Belgradum deportarentur; ductoribus inde terrestri itine­re Sophiam ire liceret. Armati sexcenti, promiscuae9 multitudinis ter mille capita, superfue­re. Haec ille, quae ut recolendae Batthyanianae memoriae, litteris hoc loco complecte­remur, haud lusimus operae pretium. Cum multa enim praeclara merita fuerunt, qui­bus gratiosum se Leopoldo M. Adamus praestitit, tum [p. 133.] imprimis utriusque huius urbis, quae solae victorum frena pergebant mordere, edomata pervicacia. Enim vero ex isto capite manavisse credo, quod et insignes toto Regno, et frequentes ii hono­res, in unum Batthyanium sequuto hinc decennio, collati sunt. Nam, quod raro quidem antehac10 meminit Hungária, non modo quadralis belli dux; sed et iudex curiae regiae, Croatiae, Dalmatiae, Sclavoniaeque banus: et postremo omnium Comitatus Gastriferrei su­premus comes ab Imperatore indulgentissimo renunciatus est. Id in tantis ac pene conti­nuis honorum accessionibus doleas11 merito, ante summum virum immaturis fatis con­cessisse, quam eum vivendi, immo bene merendi de Rege, et patria satietas cepisset: quippe qui anno MDCCIII. ad Septimum Calendas Septembris finem vivendi fece­rit: si desiisse vivere dicendus sit, qui in filiis publico egregio natis vivit adhuc, ac vi­vet sane, subindeque in maris propagabitur, per ea germina, quae nata sunt ab illis, iamque ornandae reipublicae, commodi, ac pro gentis Batthyanianae divina quadam in­dole, utiles esse incipiunt. Revixit enim vero Adamus noster in Ludovico filiorum al­tero: qui, quod praeterquam Comitatus Castriferrei perpetuus supremus [p. 134.] comes est, atque olim quidem Caroli VI., nunc Mariae Theresiae Reginae Hungáriáé, omnium indulgentissimae ab intimis, iisque actualibus consiliis; pincernarum simul re­galium magistri, atque cancellarii Aulae Hungarici arduo profecto munere ita defungi­tur, ut non Reginae modo; sed Statuum, Ordinumque omnium adprobationem habeat, atque adsensum sine controversia consummatissimum. Plura de eo, in ea, qua est ce­lebritate agente, cum eximiae viri divinissimi virtutes, tum scriptoris tenuitas, litteris commendare vetant. Quemadmodum vero Ludovicus pacis, ita Carolus filiorum, bel­li studiis, patrem Adamum, feliciter non minus, quam multarum laudum proventu, ae­mulatur. Floret is cum Perpetui Comitis provinciae Castriferrei axiomate haereditario; tum imprimis Regnorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae praefectura, et quae huic coniuncta est, regnorum eorundem Colapinorum item et Unnanorum limitum Supremi Capitanei praerogativa prorsus singulari. Iam qua est, et belli artium scientia, et bene de domo Austriaca merendi studio, Legati Campi-Mareschalli, quem vocant, munere, per Bavariam hosti ereptam functus; in Borussum iterum, iterumque insultantem Bohemiae, (a Caesare dignitatibus cumulatur:) (filius eius Ludovicus:,) (Carolus filius alteri) 1 Wagner 1719-1731.1. c .jam (error typogr.?) 2 corr. ex comeatibus sec. Wagner 1719-1731.1. c. 3 corr. ex solentia sec. Wagner 1719-1731. 1. c. 4 Wagner 1719-1731. 1. c. Ungaria 5 Wagner 1719-1731. 1. c. Bathyanius 6 verba missis ... voluerant om. a Belio, vide Wagner 1719-1731.1. c. 7 Wagner 1719-1731.1. c. auferunt 8 corr. ex suorum sec. Wagner 1719-1731. 1. c. 9 corr. ex promiscue sec. Wagner 1719-1731. 1. c. 10 corr. ex ante hac 11 corr. ex dolens

Next

/
Oldalképek
Tartalom