Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 327 cruoris sui satur, immane, quam tumultuabatur; hinc Turda Acheronta1 movebat; domi novarum rerum studiis subrui incipiebant omnia. At vero arduum isthoc, et plenum aleae munus, adeo non expavit Christophorus, ut visus etiam [p. 123.] sit, eo alacrius par­tibus suis defungi, quo plures ingruebant harpyiae, quae caput iuxta et corpus Regni, non iam laceratum ibant; sed perditum. Ergo perpetua ei cum Zriniis, et qui horum fue­re similes, cum consiliorum, tum copiarum fuit consociatio.2 Quibus3 rebus meritus ab optimo Leopoldo est, uti in ordinem baronum regni, magistri Pincernarum axiomate orna­tus, ac demum in Supremum Castriferrei Comitem cooptaretur. Adhuc recens fuit Adami memoria, cum Franciscus, in his, quos cognomines fuisse retulimus, IV.,4 tenuibus pri­mum rerum gerendarum initiis coepit inclarescere. Et crevit omnino insitus ille ardor, quem ab illustris suae gentis indole traxerat, cum a Leopoldo M. in consiliariis, tum et baronibus regni, honorifico pincernarum magistri titulo anno MDCXCIII. census est. Enim vero campum sibi gemina dignatione adperiri ratus, ubi de rege, et patria, prae­clare mereri posset, id unum egit, quemadmodum utrisque curam fidemque eo adpro- baret studiosius, quo erant tempora, civium integerrimorum, longe omnium indigen- tissima. Ac profecit5 sane eousque apud incomparabilem regem, uti anno MDCXCVI. Regnorum Croa[p. 124.]tiae,b Dalmatiae, atque Sclavoniae Banus salutaretur. Eo fatis concedente Franciscus huius nominis V. ei surrogatus in baronatu est: deditque eadem illa tempestate, qua Carolus VI. fratri Iosepho I. ad regni gubernacula succedebat, prae­clara sui documenta, quam bene regi non minus cuperet, quam patriae, tot retroacto­rum annorum civili bello, an irrequiete convulsae. Nam cum anno MDCCXIII. pin­cernarum magistri honores adiisset, comitia, quae post populum anno MDCCXII. peste liberatum, concelebrabatur, quaeque anno, qui sequutus est MDCCXV, exibant in eo adhuc magistratu superasse, ad decretorum calcem legitur. Quod vero altero Caroli VI. comitio, vacabat idem ille baronatus, indicio est morte interceptum Franciscum, ad fplu- res7 abiisse, quod ante annum MDCCXXIII. accidisse oportuit. §. XXVIII. Adamum secundum nunc commemorasse fas est. Virum, si quem in tota gente Batthyaniana, alium, dignum oppido, qui Hungáriáé fastis inseratur. Accessit ad publicos in regno magistratus post primos [p. 125.] virilis aetatis annos: nescio, an ducta iam tunc Comitis Theodori Althei a Stratmann, Aulae Cancellarii filia, Eleonora. Gliscentibus8 sci­licet in utraque Hungária male quietarum rerum studiis, titulo supremi ulterioris trans Danubium regionis capitanei, suo quodam merito insignitus est: praefuitque ei magistra­tui difficillimis sane temporibus, cum non Hungáriáé modo pleraque columina nuta­rent; sed totius orbis Christiani caput, ad occasum vocari videretur. Turea ab orco exci­tus, in Tökölio non tam praesidium quaerebat, quam rerum Christianarum convellanda- rum occasionem. Diu is, in hos scopulos adacta republica, provinciam, quae sibi manda­ta fuit, mascule defensabat, et nunc consiliis, labentibus rebus succurrebat: nunc opem 1 corr. ex Acchoranta; cf. Verg. Aen. VII. 312. flectere si nequeo superos, Acheronta movebo 2 corr. ex consociatio 3 corr. ex civibus 4 corr. ex W. 5 corr. ex praefecit 6 verbum Croatiae in p. 124. erronee ex integro descriptum 7 fortasse pulveres seu manes 8 corr. ex gliscente (in ordinem baronum cooptatur:) (Franciscus IV:) (a rege banus renunciatur:) (Franciscus V.) (Adamus II.:) (fit supremus capitaneus:)

Next

/
Oldalképek
Tartalom