Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
328 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (WThökölium invitus desciscit:) (fide tamen intemerata.) (In Budae oppugnatione singularis Adami virtus et providentia palam factae:) ferebat armis: cum' augescente usquequaque maleferiatorum civium numero, quid illa rerum conversatione ageret, non reperiret. Collocatus cum provinciali exercitu fuerat, ad Murae amnis custodiendum limitem, quem cum pro virili observat, ingravescente, sicuti fit, ad laeta initia, seditione, quod severa noster exerceret in perfidos imperia, huc adigitur, ut misso traiectu, ad quem insederat custodiendum, tumultuarios, ac praedabundos Tökölianorum manipulos, fin citeriorem hanc partem ostendere [p. 126.] se per- mitteret.f Queritur2 eventum non undique felicem, Wagnerus:5'-’ Perferuntur, inquit, ad Lotharingum3 nuncii, Batthyanium4 Comitem nece intentata, adactum o' suis, creditas Murae stationes deseruisse, volitare cumb perduellibus. Mitius haec duci7 oportuit. Abrogato enim, quo eo loco potiebatur, imperio, adeo nec quidquam proficiebat adversus immanem eum torrentem, ut consuluerit in commune, fregione,8 foedissima illuvione ea, inundata passim, reipublicae attenderet, conservaretf ab internecione ruitura, stude- retque Caesari, quam posset, adtentissime. Atque id sane, in9 servando Sempronio, quod tunc ex barbarae feritatis licentia male a Tökölianis habitum, propemodum pessum iverat, egisstAdamum ex eius urbis civium schedis, liquido didicimus.1 Non est proinde, cur hic Batthyanio nostro, tanta rerum difficultate circumvento, crimini dent quidpiam sui mastyges: quippe quod ipse sapientissimus princeps Leopoldus, consiliorum, hanc eius rationem, adeo non vertit in offensam, ut eodem illo tenore, quo coeperat,10 Adamo perrexerit11 indulgentiam contestari suam. Atque nemo sane est, in clarissimis, quos laude ad coelum tulimus, viris, cui ne dicam de[p. 127.]coctae; sed vacillantis saltem in reges fidei labes, queat obiici: nam quae de Urbano Batthyanio in rebus Ioannis, et Isabellae viduae retulimus, ea tunc gesta fuere, cum nemo non civis bonus, de constituenda quam optime republica, haud iniquo iure ad id petitam12 curam non immerito suscipiebat, sollicitudinemque. Averruncanda13 maligna haec aemulorum convicia fuerunt, antequam plura de Adamo praedicemus. §. XXIX. Reiecto a Viennae moenibus Turea, atque exercitu ad oppugnandam Budam triennio post propitio Marte promoto, singularis Batthyanii virtus, et ad res gerendas providentia in mediis obsidionalibus laboribus exstitit. Fervere iam ceperant oppugnationis operae, et foris simul Turearum clades cumulari. Harum auctor potissimum Adamus Batthyanius fuit. De his Wagnerus:zJ Ercsinum14 aliquot passuum millibus Buda abest, cuius loci praesidium serius1S ab gubernatore excitum, in HungarorumXb velitum turmas inciderat, ab iisque P In historia Leopoldi M. Lib. vm. p. 585. 7“'1 Libro IX. p. 688. sequ." 1 malim dum 2 corr. ex quaeritur 3 ad Lotharingum add. a Belio 4 Wagner 1719-1731. I. p. 585. Bathianum 5 Wagner 1719-1731. 1. c. ab 6 volitare cum add. a nobis sec. Wagner 1719-1731. 1. c. 7 sic 8 corr. ex regiones 9 malim pro 10 corr. ex ceperat 11 corr. tx perexerit 12 corr. tx petita 13 corr. ex averuncanda 14 Wagner 1719-1731.1. p. 688. Ertsinum 15 Wagner 1719-1731.1. c. seruis (error typogr.) 16 Wagner 1719—1731.1. c. Ungarorum I Vide descriptionem civitatis Sopron in hoc tomo, p. 129. II Fiat Wagner 1719-1731.1. pp. 688-689.