Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
326 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (quando mortuus sit, ignoratur:) bellica, meruerat. Quin et civilibus magistratibus emicuisse certum est. Praeterquam enim, quod magna totius adprobatione populi provinciam Comitatus Soproniensis, supremus comes administravit, agazonum magistri titulo inter barones regni, iam tum anno MDCVIII. relatus est. Vixit in matrimonio, cum Comite Eva Popel de Lobkovicz. At enim vero, quam diu rebus humanis superarit, non habeo pro certo dicere, cum anno se- culi decimi septimi, trigesimo quinto, adhuc in vivis egisse, quidam opinentur, quod tamen non congruit cum temporum rationibus. Viduam anno MDCXXIX. superstitem adhuc fuisse, in eius aetatis schedis reperio. §. XXVII. (An Wolffgan- gus Batthyani- us huc referri possit:) (Adamus senior: quibus dignitatibus a regibus ornatus?) (Franciscus virtute bellica praecellens.) (Christophorus: a rege consiliarius primum, tunc generalis Hungáriáé Trans-Danubi- anae creatus:) Posteaquam Franciscus minor, vivere desiisset, Adamus senior, gentis decora, quae a maioribus parta habuit, partim locupletavit, partim tutatus pro virili est. Tametsi enim Wolffgangum Batthyanium, Francisco, quem retulimus, supparem aetate reperio; quippe, qui anno MDXCIII. castelli Ujvar praefectus, quem capitaneum vocant, fuerit; anno vero MDC., colligendorum tri[p. 121.]butorum munere, defunctus sit: tamen, quod is quidem, egregii nomen in utraque hac procuratione tulerit: ita existimo discriminari eum debere, ab iis Batthyanianae familiae propaginibus, quae dudum in optimatum censae fuerunt numero. Nam egregii vocabulum, nostris quidem institutis, nobilibus adtri- butum1 legas, haud vero, qui sunt in populo, primores. Ceterum Adamus, cuius nunc nobis fuit mentio, iam tum anno MDCXXX. et a consiliis, et a cubiculo Ferdinando II. fuit, ea nimirum tempestate, in has dignitates, muniaque adscitus, cum domi non minus, quam foris turbarentur omnia. Haud vero se inter hos cancellos eius honores continuere: tanta fuit in Adamo ad res communi bono administrandas seu alacritas, seu habitudo, ut Anno quidem MDCXLV. in regni baronibus dapiferorum honestatus magistratu referretur: ac paulo post confiniorum Canisae oppositorum generalis capitaneus, a Ferdinando III. pronunciaretur. Floruit his axiomatibus, ultra annum MDCLV. ut proclive sit coniectari,2 migravisse e vita, priusquam sceptra Hungáriáé Leopoldus capesseret. Uxor ei Aurora Catharina Comes Formendina fuit. Verum, sicuti nunquam Batthyaniis, virtutum auctarum haeredes defuere, ita plures erant perpetuo, qui in utraque republica, militari, ac civili, [p. 122.] summa cum laude versarentur. Franciscus certe Batthydn, qui inde ab anno MDCXXX. in fama fuit, quam is quidem, quum non unis castris belli rudimenta posuisset, meruisse videtur: quippe quem anno MDCXLIL, nec invito Marte Ferdinandus III. praesidii Egerszegiensis praefectum designavit cum imperio. Non habeo plura de eo dicere, quod desunt monumenta: id fas est meminisse, quod matrimonium cum Catharina Comite Bdnffy iustum habuerit, castumque. Hos Christophorus Batthyány5 in publica magistratus administratione auspicato excepit. Et adversum est sane, utilem civem in Christophoro obtigisse patriae, ita eum non populares modo sui; sed Leopoldus Caesar magni fecit; primum enim vero, inter consiliarios, et qui sunt regi, a cubiculo, sublectus, tunc demum, generalis Hungáriáé Trans-Danubianae, renunciatus est. Ac fuit sane res ea, multi, magnique momenti: quippe quod tempestate id factum est, maxime omnium trepida. Nam illinc quidem Transylvania, nondum 1 corr. ex atributum 2 coniectari add. a nobis 3 corr. ex Batthydnii