Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

312 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Illyrici defensionem post cladem egregie procurati) (Zápolyae partem temporarie sequitur.•) (ad Ferdinan- dum desciscit.) prosternerentur, Batthyanius, consilii in ea rerum omnium perturbatione inops, neque enim sive miles a fuga retentari, neque pugna, sauciis iam plerisque omnibus, instau­rari amplius potuit, ex ea strage, cum Tahio, aegre se, ac non nisi praecipiti fuga, ex­pedivere. Non est hic recognoscendae atrocissimae cladis locus: Francisci pro Illyrico, cuius praeses fuit, curas, sollicitudinesque exponamus. Franciscus Batthyaniusd inquit Istvánffius,' Illyrici praefectus, donec res, in quamcunque partem expedirentur:2 pars enim Ferdinandum Austriacum3 poscere, pars regnum tacitis votis, alicui procerum deferre: Clemen[p. 89.]/« summi4 Pontificis auxilia ad tuendos praefecturae suaefines, et potissimum Iaicam,5 et Clissiam ob Turearum viciniam in periculo constitutas, imploranda censuit, misso ad eum Thoma Komarinofi 6 viro impigro,7 nobilique in ea Illyrici parte, quae nunc Sclavonia vocatur, genere orto. At enim vero irritus fuit, necessariae adeo rogationis eventus: quippe quod, Pontifex ipse, in pessimam a Caroli8 V. praefecto Neapolitano, Hugoni Monocattae nomen erat, fortunam praecipitatus, vix ac ne vix quidem rebus suis sufficiebat. Qua re­pulsa intellecta, tametsi desertum se ab omnibus, Summoque adeo Pontifice, communi omnium parente, sentiebat; eas tamen arces, commeatu, et praesidiis communitas, toto eo, difficillimoque tempore, intemeratas adservavit. Interim, dum in his fluctibus, non haberet, ubi portum quaereret, cum de animo quidem Ferdinandi nondum constaret, neque poterat animo recipere, quorsum res, maxime tunc dubiae evasurae essent, par­tes loannis Zápolyae, exemplo forte Christophori Frangepani inductus, temporariis ad­modum studiis sequutus est. Anne vero, inaugurationi loannis adfuerit, me quidem la­tet; nisi forte in eorum numero censendus sit, de quibus Istvánfius^* tandem inquit Coronatio loannis9 * porrecta fuit, praesentibus, fere omnibus proceribus, [p. 90.] etiam iis, qui10 Ferdinando Austriaco, Annaeque coniugi eius, in occulto11 * favebant. Comitiorum, profecto, quae Palatinus Bathoreus, ut Ferdinando velificaretur, eodem illo anno, Mense Decembri, Posonii concelebraverat, Franciscus, pars facile princeps fuit: praeter palati­num ait historicus1'* Franciscus Batthyanius fi Croatiae, Dalmatiae fi et Sclavoniae prorex, deserto Ioannefi quod de Ferdinandi animo, antea, non satis15 sibi liquebat fi absque mora, cum Valentino Enningofi Tureo cognomine, et Urbano Batthyaniofi Balthasareque19 Bánjfio Thallocianofi Posonium venit. Thomam Camanianum vocat Ráttkay 21 Lib. in. p. 123. 22 k'* Libro ix. p. 135, 40. k* Libro eodem p. 137, 2. 1 Istvánffy 1622. p. 133. Battianius 2 Istvánffy 1622. 1. c. expediretur 3 corr. ex Austrium 4 Clementis summi corr. ex Clementissimi sec. Istvánffy 1622. 1. c. 5 Istvánffy 1622. 1. c. lakiam 6 Istvánffy 1622.1. c. Camariano 7 corr. ex impigero sec. Istvánffy 1622.1. c. 8 corr. ex Carolo 9 verbum insertum a Belio, vide Istvánffy 1622. p. 135. 10 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. 1. c. 11 corr. ex oculto 12 Istvánffy 1622. p. 137. Battianius 13 14 * pro Croatiae, Dalmatiae Istvánffy 1622.1. c. Dalmatiae, Croatiae 14 Istvánffy 1622.1. c. Iohanne ls Istvánffy 1622.1. c. sat 16 Istvánffy 1622.1. c. liqueret 17 Istvánffy 1622.1. c. Enningio 18 Istvánffy 1622.1. c. Battianio 19 corr. ex Balthareque sec. Istvánffy 1622.1. c. 20 corr. ex Thalloviano sec. Istvánffy 1622.1. c. 21 corr. ex Ruttkay 22 corr. ex 122. sec. Ráttkay 1652. 1 Vide Istvánffy 1622.p. íjj.

Next

/
Oldalképek
Tartalom