Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 313 §. XVIII. Hic ille Urbanus Batthyáni est, qui ante funestum praelium Mohacsiense in Moldáviám, et Valachiam, pro urgendis auxiliaribus copiis missus a rege fuisse legitur;m-) quippe postea, tametsi nunc ad partes Ferdinandi accesserat, ad Ioannem transiit, atque cum Valentino Tureo Budámé Regni caput, fortiter adversus Vehium, Ferdinandi ducem, tutatus est, quin et adversus Francisci Révay molitiones, quae inauspicato, adversus eandem urbem abs Rogendorffio protrudebantur, mira virtuteo ) irritas fecit. Budae ideo praefecti honore a vidua Regina cumulatus, [p. 91.] certe in iis proceribus1^ recensitum legas, qui regulum eorum,1 Ioannem Sigismundum, Turearum tyranno, Solymanno,2 repraesentaverunt. Fuit Urbano frater, cui Lupo nomen, vir tanti adversus fratrem amoris, ac fidei, ut durissima pro Urbano vincula, apud Moraeum, publicum ea tempestate latronem, in arce Nana,3 quam rapinarum sedem, praesidio tunc Moraeus tenuit, ultro, lubensque perferret. Hanc Balis Epirota, Budae praefectus, magno et Christianorum, et Turearum commodo, haud sine obsidionali labore cepit.4 Erant vero, uti memorat Istvánffius,<'-) in arcis interiore carcere complures Christiani nominis captivi a Moraeo, et eius satellitio variis modis intercepti. Inter quos a Cassano5 * inventus est, Lupus Batthyanius? summo loco natus, ferreis compedibus cinctus,7 qui pro Urbano fratre detinebatur. Illum enim Moraeani, in quodam minutiori praelio prolabente3 equo cadentem interceperant, nec, nisi soluta notabili summa pecuniae? dimittere volebant, ita, ut quum10 repraesentare eamu extemplo non posset, fratrem pro se ob- sidem dare cogeretur. Eum Cassanus12 compedibus, et vinculis solutum, ac, equo, acinace, et viatico adiutum Urbano, cum quo Budae, contracta amicitia, familiariter vixerat, singulari humanitate, quae a barbaro vix sperari, aut exspectari poterat, remittendum curavit. Insigne, cum amoris, inter fratres, mutui, tum barbaricae humani[p. 92.]tatis monimentum. Sed Lupus Batthyány indignum natalibus, virtuteque sua militari, in luctuosa Temesvári, quod fortiter quidem, sed irrito conatu, propugnarat Losonczius, deditione, fatum oppetit. Fide enim, decedentibus arce, cum Losonczio praefecto, Hungaris, nefarie violata, cum plerosque omnes, foedum in modum, sanguinolenti hostes, contrucidarunt; tum Lupum hunc Batthyanium. Ex vero Istvanffius:'^ Lupum Batthyaniumf qui vivus in hostium potestatem venerat, Mustaphas, Silistriae14 Bulgaricaexs ad Danubium praefectus, natione Valachus, etpaulo ante ad superstitionem MahumetanamXb delapsus, ab Achomate sibi mApud Istvánffium Lib. vim p. 119, 40. Libro XIV. p. 230, 30. °'1 Ibidem p. 235, 48. p,) Ibidem pag. 240, 48. Libro XV. p. 258,12. r3 Libro XVIII. pag. 329, 5. 1 regulum eorum corr. ex f regiunculorum 2 corr. ex Hermanno 3 corr. ex Moria sive Maria (lectio incerta) sec. Istvánffy 1622. p. 137. 4 corr. ex coepit 5 Istvánffy 1622. p. 258. Cassono 6 Istvánffy 1622. 1. c. Battianius 7 Istvánffy 1622.1. c. vinctus 8 corr. ex pungerent sec. Istvánffy 1622.1. c. ’ pro summa pecuniae Istvánffy 1622. 1. c. pecuniae summa 10 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. 1. c. 11 Istvánffy 1622.1. c. illam 12 Istvánffy 1622. 1. c. Cassonus 13 Istvánffy 1622. p. 329. Battianium 14 Istvánffy 1622.1. c. Se/istriae 15 corr. ex Bulgáriáé sec. Istvánffy 1622.1. c. 16 Istvánffy 1622.1. c. Mahometanam (Urbanus, eiusque frater, Lupus.)