Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 311 §.XVII. Praeclara haec, cum obsequii erga regem, tum fidei, in administranda, defensandaque Illyrici republica fuere specimina, ut rebus patriae, domi forisque, in deterius subinde ruentibus,1 fas fuerit confidere, egregii2 olim labescentem Regni molem, et manu, et consilio sustentaturum Franciscum. Neque augurium fefellit successus. Praeterquam enim, quod in regis curia summa iam tum auctoritate11 É> pollebat, certe Regis Regnique occasu ingruente, eum se praebuit, quem omnes dudum animo praecipiebant. Imminebat nimirum bellum Mohacsianum, nostro, an Turearum maleficio procuratum? Proinde fiunt in id, magni quidem usquequaque, lenti tamen atque extra modum trepidi adpa- ratus. Ergo ne [p. 87.] muneris partibus3 indormiret, Franciscus, Frangepanio collegaque Carloviczio in consiliorum societatem adseitis, ad oppidum Racciam comitia indicit, militem quantocius4 cogendum, riteque armandum, cum provincialibus mature decernit: ne imparatos, commune periculum, quod vehementer metuebatur, opprimeret. Atque erat omnino usui, Francisci haec providentia; quandoquidem crescente in dies hostium formidine, a Rege in mandatis accepit, uti suis se castris procul omni mora coadunaret. Proinde non ante cessandum ratus, quam iussa exequeretur, Ludovicum Pekrium, ad regia castra, acceleratis5 itineribus, praemisit, ut in his sibi locum deligeret, simul- que nunciaret, Batthyanium, cum auxiliaribus copiis, quas brevitate temporis conscribere potuerat, adventare, Christophorum Frangepanum, et loannem Carloviczium, cum exercitu, viris, armis, et bellico adparatu haud contemnendo, subsequi; consultissimum fore, si illi expectarentur. Ac Batthyanius ita, ut nunciaverat, triduo ante diem pugnae praestitutum, cum tribus millibus equitum, et mille peditibus, loanne Tahio, et Banffio, atque Sigismundo Pogdnyio, cum quantuliscunque turmis comitantibus opportune6 advenit. Dum instrueretur acies, Batthyanio dextrum primi agminis cornu, ductandum obtigit. Decem id armatorum millibus, atque in his, acerrimi bello viri, Andreas Báthori, Palatini patruus, [p. 88.] Antonius Palóczy, Franciscus Drugeth de Homonna, et Thomas Szecsius, aliique censebantur. Ut signum pugnae datum est, tanta virium contentione, in hostes irruit Batthyanius, ut cum plus horae spatio pugnatum, utrinque sit acerrime, plures tamen ex hostibus, quam e nostris caderent, iamque subsidiariae lanicsarorum cohortes, in apertam fugam effusae, ab instantibus Batthyanianis, vi, et cursu equitum, proculcarentur: cum captorum7 a tergo castrorum fama cornu dextrum, quod summo hucusque robore de victoria cum hoste dimicabat, trepidare, mox, intolerabili tormentorum hostilium displosione inclinari, denique fuga salutem quaerere.8 Acie nempe convulsa, cum fortissimi quique, partim machinarum pilis [------],9 partim ferro cominus, (Virtus Fran- cisci in dade Mohácsiana praecellit:) h * Lege omnino rixas, quae Ladislao Sa/cano, Archi-Episcopo Strigoniensi, cum Comite Christophoro Frangepanio, intercesserunt,10 longe omnium indignissimae, quas cum collega suo Franciscus soporavit, apud Istvánffium Lib. vin. p. 113.11 1 corr. ex tuentibus 2 corr. ex egregiae 3 corr. ex partes, cum etiam supra recte Belius casu dativo penes verbum indormio usus est (vide p. 293. quo audito, ne Hungari quidem periculo suo indormiverant) 4 corr. ex quantocyus 5 corr. ex accelerans 6 corr. ex oportune 7 corr. ex captarum 8 corr. ex querere 9 etiam hic spatium a copista relictum, fortasse verbo eminus supplendum, cf. verba sequentia partim ferro cominus 10 corr. ex intercessurum 11 corr. ex 112. sec. Istvánffy 1622.