Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
310 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS documento, plane condocuit. Eadem hac tempestate, Laurentius Ujlaky, dux, cum paulo ante, de Tureis, cum collega Paulo Tomoreo triumphum1-*1 egisset, morbis, annisque confectus, nullo relicto haerede, e vita migravit, quae res, Francisci fortunas, ingenti opimaque accessione repente cumulavit. Ludovicus enim,2 uti est apud Istvanffium,' Német-Ujvarum,3 quod inter Austriam, et Styriam4 in praealta rupe situm, inde sic vocatur, Francisco Batthyanio,5 cubiculario antea suo, iam vero Dalmatiae, et Illyrici pro-Regi,6 dono dedit. Augustale hoc munificentiae genus, auctoramentum fuisse credi potuisset, [p. 85.] quo ad7 rem fortiter gerendam, paulo post, Franciscus accendebatur. Vix enim munitissimae arcis, et quae circumfusa habuit, latifundiorum possessionem adiit, cum Turei Iaicam subita, et acri obsidione cingunt. Ergo praecipuae quidem partes, urbis eo periculo liberandae,8 Christophoro Frangepanio, committuntur; collegae tamen Carlovicius, et Batthyanius unag) fmilitare9 missi in bellum, [—•]" pro magistratuum, quos administrabant, ratione, alacres, cum suis proficiscuntur. Fuit coeptis bellorum arbiter Deus. Nam cum haud gravate regiae voluntati locum darent Bani, seque Frangepano, viro militari, quique non uno documento testatum [------■]'" ante fecerat, quid10 et consilio posset,11 III et ma nu, lubentes succenturiarent,12 instructum exercitum, pro more in hostem ducebant. Invectus primum, haud sine acri certamine, in urbem commeatus fuit. Tunc occasione13 ad rem bene, fortiterque gerendam, prona, totis viribus in hostem itum. Victoria post diuturniorem, laboriosamque pugnam, penes nostros stetit; urbs in libertatem adserta, praeda ingens, cuius Ludovicus ipse particeps factus, capta fuit. Frangepanus, munita rebus necessariis Iaica, praesidioque fir[p. 86.]mata, incolumem exercitum reduxit; cuius Carloviczius, et Batthyanius, qui progredientia agmina praecesserant, priscae consuetudinis ordine observato, redeuntis terga tuebantur. Re ad eum modum feliciter administrata, Frangepanium quidem Ludovicus, defensorem Illyrici adpellavit, donisque excoluit; Carloviczium autem Batthyaniumque, latifundiis, sicuti meruerant, locupletavit. 13 Iuvit eam victoriam Georgius Batthyani, Petri Varadini, sub idem tempus praefectus. Istvánffius Libro vri.14 p. 104,10. g3 Prolixe rem meminit eodem loco Historicus p. 106. sequ.'v Ibidem Ratkayus.v 1 corr. ex triunphum 2 insertum a Belio, vide Istvánffy 1622. p. 105. 3 Istvánffy 1622.1. c. Nemethuivarum 4 Istvánffy 1622. 1. c. Stiriam 5 Istvánffy 1622. p. 106. Battianio 6 verba Galgocium ... patruo a Belio om., vide Istvánffy 1622.1. c. 7 quo ad corr. ex quoad 8 corr. ex uberandae 9 fortasse militares 10 corr. ex quod 11 corr. ex possit 12 corr. ex succenturiarentur, quia supra pronomen se ab auctore ponitur (cuius tamen oblitus esse videtur) 13 corr. ex occasio 14 corn ex III. sec. Istvánffy 1622. I Vide Istvánffy 1622.pp. 105-106. II Spatii hic aliquot a copista relictum, quia aliquod in textu legere non potuit. III Hic aeque spatium a copista relictum, quodfortasse verbis „satis superque” supplendum. Cf. supra in Parte Generali „quod testatum satis, superquefecere" (in p. 256.). lv Vide Istvánffy 1622. pp. 106-109. v Vide Ráttkay 1652. pp. 119-121.