Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 303 Caeteroquin eosdem hos fratres Ioannem, et Henricum Banos Croa[p. 71 .\tiae fuisse apud Ratkayum“ * invenio A°} XCIX.2 inquit supra duodecies centesimum3 sub Andrea tertio dicto Veneto Croatiae Bani fuere Ioannes, et Henricus, ignoti tamen cognominis. Factiosos Bonfinius1 refert. Locum, collate Thuroczio suprav,) dedimus, ut iam ei nos immora­ri, necesse haud est. Illud nefas silere, quod de pietate fratrum Ibani, et Henrid re­fert Ratkayus.' Hi duo bani, ait, in civitate Caproncensi, monasterium nobile fratribus Franciscanis exstruxerant,s ut ex veteri eorum diplomatex ) constat. Atque istud ego pium facinus unicum6 reperio, quod universim, Comites Güssingenses edidere: nisi et id, e ma­nubiis, praeda partis procurarint, eaque re7 significationem poenitentiae testificari de­buerint, ut ab anathemate revincirentur, quod Strigoniensis evastatione, et contractis ex sa­crarum virginum contemeratione criminibus" meriti fuisse censebantur. Postea, Ottone, quem Transylvaniae praefectus, Ladislaus, filiam suam procantem, in vincula coniecerat, indeque non ante dimisso, quam se regno, ex praescripta formula, abdicasset, iamque tot malis fracti9 Hungari sensim in Carolum Robertum consentire occiperent, nullam Güssingensium Comitum mentionem, in domesticis, sed nec in exteris scriptoribus repe­ris. Eius rei plures adferri possunt, eaeque idoneae causae. Nam scri[p. 72.]ptores qui­dem nostrates, licet forte meminerint, quandoque Comitum, sicuti supra Thuroczius, et Bonfinius,10 non eos tamen a Castro Güssing, seu Német-Újvár, denominaverunt; sed a dignitatum, quibus forte praefuerunt, titulis. Ad exteros autem quod attinet, non se amplius tam prona commemorandorum comitum occasio dabat, quam id hucusque ac­cidit: quando mitescente ingenio, et in mores, atque instituta, optimorum, quos seculum illud dedit, Caroli, Ludovici, et Sigismundi regum sensim, ac suapte transibant, et pace cum vicinis iam tum adductius coli coepta prohibebantur, ne quid temere occiperent, quo seu sibi, seu regno clades, damnaque accelerarentur. Cum vero ad eum modum, bonorum civium officium facere consuevissent, aliis quidem illustribus familiis, capi­ta dederunt, aliis item per adfinitates consociati in earum nomina, ditionesque trans­ibant. In his censeo, Giletosf Forchensteinii principes, duces de7,) Újlak, duces item de Limbach, seu Bánjfiosjatque Canissaios, et quorum nomina dudum vetustas obliteravit. Soli, quod in genealogiae enarratione patuit, Nadasdi comites, superant, qui maternum genus, ex Canisaiis,11 hi paternum ex Giissingensibus Comitibus trahunt. At enim satis u * Libro ni. p. 68. Ad finem §. proxime antegressae. x * Mirum, non potuisse ex eo condisci, banorum cognomina. Non contrait aetas, quo minus id possimus coniectare; tituli etiam conveniunt. Nam Güssingenses Comites, et Domini Forchensteinii dicebantur. z'* Ad hos postea, sive consanguinitatis iure, sive donatione regia, Német-Ujvarium pertinuit. a l Frequens banorum in Giissingensibus dignitas, occasio esse potuit, ut eorum posteri Banjfii, id est Banorum filii adpellarentur more apud Hungaros perquam frequenti. 1 hic verbum vero a Belio om., cf. Ráttkay 1652. p. 68. 2 Ráttkay 1652.1. c. nonagesimo nono 3 Rátt- kay 1652.1. c. centenum 4 corr. ex Bonfinius 1 Ráttkay 1652. 1. c. extraxerant 6 corr. ex unitum 1 eaque re corr. ex fionquere 8 malim Strigonii 9 corr. cx facti 10 corr. ex Bonfinius 11 corr. ex Canisais ' Vide Ráttkay 1652. p. 68. " Haec verba nescio an ex aliquo opere historico citata sint; quod autem invenire non potuimus. (fratres in Croatia monasterium exstruunt:) (Güssingenses, per adfinitates, in aliarum familiarum nomina ditionesque transeunt:)

Next

/
Oldalképek
Tartalom