Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

304 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Arx Német- Újvár in potestatem Ujlakiorum devenit:) (res gestae Nicolai ab Újlak:) de his, quorum eruderata memoria, grandem in historia Hungarica, lacunam explevisse, pretium operae duximus, [p. 73.] §.XIV. Posteaquam, uti diximus, in alia nomina transierunt Güssingenses, et princeps in his fa­milia, quae Német-Ujvaro, trium fere seculorum tractu, ferociter, quod vidimus, domi­nata fuisset, fvigentibus1 fatis exinanita est, arx validissima, quippe in qua ornanda, muniendaque, nihil residui fecere iidem comites, in ducum ab Újlak potestatem conces­sit. Si ita certa esset generis utriusque, Güssingensium et Ujlakiorum cognatio, quam id2 quidem persuasi sumus, supervacuum foret coniectari, quemadmodum Güssingensibus duces hi in arcis possessione potuerint succedere. Verum, quod nostrum non est iura3 horum, qui arces, et latifundia suae quadam fortunae indulgentia, sive possederunt olim, sive adhuc possident, sub examen vocare, illustrium familiarum historiam, porro erude­rare connitemur. In potestatem Ujlakiorum venisse Német-Ujvarum rerum potiente Sigismundo, non sine verisimilitudine, sagacissimi quique existimant; sed frustra sunt, quando nequeunt produci diplomata, testes nimirum omni exceptione maiores. Id con­stat, opibus valuisse Ujlakios, iam tum ad regni gubernacula Sigismundo1^ et Alberto se­dentibus, fuisseque [p. 74.] Nicolai, gentis antesignani,4 in utramque pupilli, et Vladislai Poloni partem studia facile acerrima. Res eius sparsim apud Turoczium, et Bonfinium legas. Fuit enim vero cum armis, tum opibus clientelisque iam tum clarus, cum Ioannes Corvinus, res Hungaricas, gubernatoris titulo, moderaretur. Enim vero in eo bello, quod pro Wladislao Polono gestum est adversus Elisabetham viduam, collegam se gessit Corvini,c) strenuum non minus, quam fidum. Qua quidem Hungáriáé perturba­tione, luculenter, quo esset ingenio, prodidit Nicolaus. Nam cum res pupilli, inde ab ute­ro strenue defensasset, atque tenelli regis inaugurationem, non adsensione tantum; sed praesentia quoque sua3-’ mirifice adiuvisset, ad5 Wladislaum non longe post descivit. Nicolaus Újlak,6 Croatiae1 praefectus, inquit historicuse > cum% pupillipartes quotidie labefa­ctari conspicaretur, ut suae consuleret utilitati, a regina defecit, in factionem plane concessit, et in adserendaw Poloni dignitate sic acer, pertinaxquefuit, ut multo plus fortitudinis in adferendof quam in deserendo11 perfidiae retulisse videatur}1 Adeo multis, facinora, lau­dem peperere, quae eadem exsecrabiles fecisse alios, leguntur. Atque emicuit sane in partibus Wladislai fides in Nicolao eximia. Nam et [p. 75.] domi, et militiae bImmo cogniti fuere in interregno14 illo, quod regimen Caroli i. praecesserat, quippe Güssingensium in Ottone Bavaro praeeligendols complices. Cl* Bonfinius16 Dec. in. Libro iv. p. 425, 5. dIdem eodem loco p. 417. 49. e'* Inibi p. 422. 43. I fortasse invidentibus 2 sic 3 ante iura praep. in a nobis dei.; primum enim fortasse cum verbo inquirere clausulam finire voluisse Belius videtur, denique autem sub examen vocare scripto; unde vero praep. in supervacuum factum est. 4corr. zx antesignatu 5 add. a nobis 6 Bonfini 1581. p. 422. Vilach 7 Bonfini 1581.1. c. Croaciae 8 Bonfini 1581.1. c. quum 9 Bonfini 1581.1. c. Vladislai 10 Bonfini 1581.1. c. asserenda II Bonfini 1581.1. c. afferendo 12 Bonfini 1581.1. c. deficiendo 13 Bonfini 1581.1. c. videretur 14 corr. ex interogato 15 corr. exprae eligendos 16 corr. ex Bomfinius

Next

/
Oldalképek
Tartalom