Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
300 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS Viennensem, etNeostadiensem agrum penitus evastarat. Post rapinas nihil1 militariter gestum, siquidem intestinis regni1 motibus ad curanda domestica evocatus, conciliantibus episcopis, litem, cum duce, hac lege composuit: pactum nuper cum Agnete connubium, ratum fore; modo Posonium, aliaque, quae in Hungária pater,3 possideret, illa pro dote secum adfer- ret;4 cetera Ibano ademta,5 eidem munimentis exuta redderentur. His firmandis foedus additum; alter alteri auxilio, adversum quemvis hostem, Papa, et Caesare exempto, veniret: tum utrinque captivis libertas data. Ita bellum ingenti strepitu coe[p. 66upturn nulla re memorabili gesta, intra sex hebdomadas terminatum. Itane vero, bello inferior Austriacus, augustis6 conditionibus, pacem Andreae,7 fhuiusque victorif impertitus est? Ingenue Lazius,'3 Agneti quidem, iterato nuptias spopondisse Hungarum ait; sed uti9, Austriacus toto Comitatu Mussuniensi9 cederet, et aliis nonnullis arcibus infinibus positis; deinde vero, ut Hungarus quoque rex, eas, quas eo bello occupaverat, atque ex his Austriacam10 infestam reddidisset, Wetenburgam, Charleburgam, Musenbergam, et Hernsteynn demoliretur. Ceterum nuptiae,113 quarum fidem redintegraverat Andreas, anno demum MCCXCII. administrata fuerint. Ita tunc rex, et Ibanus mutuam sibi, atque utilem operam, navavere. Sed rediit ad ingenium comes, dum scissi in diversa Proceres, Andreám ibant exauctora- tum, fuitque in Regem iniurius. Certe Albertus, regis socer, suppetias tunc genero laturus, tametsi adflixerit Ibanum, eique tria denuo13 castra extorserit, ad summam tamen rei, nec quidquam profecit. Enim vero Ibanus sive Ioannes,n et Hernicus Banus filii Henrid, ac Ugemusn filius Poch de Újlak,14 aliique quam plures, in praeiudicium Regis Andreae a papa Bonifacio15 VIII. regem petierunt, inquit Thuroczius,1"3 quem locum de rebelle Ibano Timon"3 interpretatur,16 in cuius sententiam pedibus ire nihil dubitamus. [p. 67.] ‘3 Loco citato p. 202.1 Adde Gerhardum de Roo, Lib. ii. p. 62., ubi Wetebergam Boteburgum vocat. k3 Viduus iam tum fuit Andreas, quippe qui votis prioribus, Phennennam Ducis Glogoviae filiam in matrimonio habuit, vide Timonem ad Annum mccxci.11 III 13 Historia Ducum Styriae p. 144. m3 Chronici Hungarorurrfi1 Parte 11. Cap. lxxxii. p. 81.111 Bonfinius18 Dec. 11. Lib. ix. p. 307. ”3 In rebus Ladislai Comani ad Annum mcclxxxix. p. 40.lv 1 Schez 1728.1. c. nil; ibid, verbum ultra a Belio om., vide ibidem 2 insert, a nobis sec. Schez 1728.1. c. 3 corr. ex patet sec. Schez 1728.1. c. 4 Schez 1728. 1. c. afferret 5 Schez 1728. 1. c. adempta 6 corr. ex angustis 7 corr. ex Andreas 8 Lazius 1564. p. 202. ut 9 toto Comitatu Mussuniensi Lazius 1564.1. c. Mussunensi Comitatu toto 10 Lazius 1564. 1. c. Austriam 11 * Wetenburgam, Charleburgam, Musenbergam, et Hernsteyn Lazius 1564.1. c. Vuettenburgam, Cherlburgam, Musenburgam, et Herrnsteyn 12 Thuróczy 1600. p. 81. Iohannes 13 corr. ex Ugermus sec. Thuróczy 1600. 1. c. 14 Thuróczy 1600. 1. c. Wylak 15 corr. ex Pontificio sec. Thuróczy 1600. 1. c. 16 corr. ex interpraetatur 17 corr. ex Hungari 18 corr. ex Bonffinius I Vide Lazius 1564. p. 202. II Vide Timon 1736. p. 41. III Vide Thuróczy 1600 .p. 81. lv Vide Timon 1736.^. 40. ubi vero Ibanum Ioannem vocat. (Ibanus iterum a rege deficit.)