Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 301 §.XIII. Inter mutuas dimicationes hasce Andreas rex sive sua, sive procurata a factiosis veneno morte sublatus non solum diversissimis optimatum studiis; sed belli simul locum occa­sionemque fecit. Namque cum viduam regis, Alberti filiam, Agnetemo) durius, quam pro dignitate haberent, immo captivam cum cognomine filiola, Budae, vel quocunque loco alio, detinerent, primorum aliqui, easque iniurias saepe apud patrem Agnes que­reretur:1 Albertus ineunte Anni sequenti MCCCIII. vere Hermannum Landbergicum, cum ingenti exercitu in Hungáriám misit, atque eodem tempore Pisonium, et S. Montem Pannoniae obsidione iunxit. Eam rerum conversionem, uti in rationes suas verterent, Comites Güssingenses, relicta factione Hungarica ad Albertum deficiunt; sive, uti securas ditiones suas, per quas pars altera exercitus proficiscebatur, eo artificio praestarent; sive, ut fucum facerent Austriaco, quantopere eius cum Hungaris expostulationes auxiliis suis suffultas vellent2 promotasque. Nihil de Németh-Ujvari Comitibus Roo meminit; quos tamen non defecisse tantum, sed ivisse etiam, in eius belli societatem, memoriae prodi­dit Lazius:p ) Lambergicus,3 inquit, auxiliantibus Güssingiensibus4 comitibus, qui tuncs com­modum adAustriacos defece[p. 68fiant, Posonio6 in deditionem1 accepto, et monte S. Martini8 obsesso proceres coegere, ut Reginae traderentur. Ita nimirum facti erant comites nostri: ut quas sequuti nunc sunt partes, desererent, iterum eadem versatilis ingenii facilitate, qua eas nuper elegerant. Proinde in ordinem, suapte rediere denuo, posteaquam, et officium Alberto in vindicanda filia eius Agnete, prompti commodassent, et factionis adversae pro­ceribus, palam denuo fecissent, quantum aestuante tum suis fluctibus Hungária consi­lio possent, atque armis. Enim vero, in eligendo cooptandoque in regem Venceslao Bohemo, praeambulonem fuisse lego Henricumfi Postea, cum pater Venceslaus, cum diademate in Bohemiam deportasset filium, non modo auctores extitisse primoribus, uti constanter repudiato Carolo Roberto Ottonem Bavarum regem dicerent; sed etiam in­terregni9 hanc occasionem in rem suam versuri, novis iterum praedis, et regionem,10 et exsecrabili11 facinore nomen Comitum Gitssingensium foedant. Isthuc pertinet, quod ad Annum MCCCIV. Timon commemorat.' Ioannes filius Henrici Bani, cum fratre suo iti­dem Elenrico, Venceslaon favens, Strigonium occupat, diripit omnia, et virgines Deo dicatas foeden habet. Nempe quod Venceslao, Hungária exeunte, neque adhuc, in ea sententia­rum conflictatione, novo rege electo, proclives erant ad praedandum occasiones; uten­dum iis, ex ingenio cre[p. 69.]didere Güssingenses, patre Croatiae Bano id fere tempo­ris, rebus humanis exempto; sed pessimam gratiam retulere, sive alteruter, sive uterque ° * Roo Libro eodem p. 70. p 1 Dicto Loco Libro 11. p. 202. 31. Inibi p. 204. Comes Hernicus dicitur coronationi14 Venceslai interfuisse. 1 corr. ex queretur 2 corr. ex vellet 3 Lazius 1564. p. 202. qui 4 Lazius 1564.1. c. Güssingensibus 5 Lazi- us 1564. 1. c. tum 6 Lazius 1564. 1. c. Pozonio 7 corr. ex ditionem sec. Lazius 1564.1. c. 8 pro monte S. Martini Lazius 1564. 1. c. S. Martini monte 9 corr. ex inter Regni 10 foedant om. a nobis, cum in fine sententiae repetitur 11 corr. ex execrabili 12 Timon 1736. p. 43. Wenceslao 13 Timon 1736.1. c.fede 14 corr. ex coronatione ' Vide Timon 1736. p. 4J. (Comites Güssingenses ad Albertum deficiunt:) (Iohannes et Henricus Strigonium occupanti)

Next

/
Oldalképek
Tartalom