Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
298 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Regis Andreae Veneti bellum Austriacum:) solo aequat, praesidiarios interceptos, in proxima oppida, quae nuper ac saepius iniuriis adfecerant, puniendos mittit. Neque meliora Gobolsdorffii, Rechnitzii} S/einitii, quin et Óvári ad Danubii, et Laithae confluentem siti fata fuere. Ad Günsium, ditionis caput, adhaesit aliquantisper ducis fortuna, quod in urbis historia diximus. Ibanus ergo resistendo impar, ut hosti commeatum adimeret, agros late populatur, atque in pabulatores quosdam incidens, quingentos internecione2 delet, quos vivos capere possit, iis crura, manusque amputat, inusitatae crudelitatis exemplo. Carni plerique erant, locorum ignari. Ibanus porro, dum obsidio Köszög trahitur, quod ar[p. 62.]mis non poterat, largitione corruptis ducibus efficit, quorum plerique ante captum Günsium castra deserunt,3 eaque re, Albertum, ne prorogare victoriam posset, impediunt. Rex certe Andreas temporarium ingenium in ista Hungarici limitis evastatione satis prodidit. Nam cum non se contraiturum Austriacis spopondisset, si arma Güssingenses in Albertum corripuerint, quod supra adnotavimus, nunc oppressum, tacitus lubensque eminus spectabat: forte quod suspectam Ibani potentiam habebat. Quin immo,4 legati ab Alberto ad regem missi, uti foederis secum initi memor, Német-Ujvari Comites ab armis, et iniuriis se abstinere iuberet, id responsi ab Andrea tulere: Nec5 ipsum6 cuiquam pacem ab iis praestare posse,1 nec eorum conatus adiuturum: licere, ut% qui iniurias accepissent, eas9 bello persequeretur}0 ' At enim vero poenituisse eum postea facti, quod tantam collimitii cladem otiabundus spectaverit, indicio11 nobis est, bellum in Albertum quaesitis praetextibus comparatum, quod uti regem, pristino, quod cum Austria privatus adhuc inierat, foederi obnoxium iterum fecit; ita, Günsiensibus, quae nunc ademerat Albertus, cuncta restituit. Id vero bellum quomodo fuerit gestum, restinctumque fsunto12 videamus. §.XII. Scriptores Austriaci, quos me legisse memini, plerique omnes, beneficio Alberti, sceptra Hungáriáé capessivisse13 Andreám, constanter perhi[p. 63.]bent. quod quale fuerit, quia alibi explicuimus, non est opus repetere. Si dicendum, quod res est, Güssingensium Comitum id beneficium imprimis fuisse, ne iidem illi auctores, sustinent diffiteri. Ita Lazius:®* Hungar}4 missis15 legatis, inquit, Andreám,16 ad spem Regni evocant}1 Qui cum haud satis explorato itinere, per ditionem Austriacam adduceretur; ab Arnoldo Trigaviensi Comite capitur, Albertoque Austriae Archi-Duci traditur, unde non ita multo post, interpellantibus principibus proximis ac Hungáriáé imprimis18 satrapis, ad eam formulam liberatur, ut filia illi Austriaci nuberet, Agnes nomine. In quam, etsi tam ipse rex, quam Hungáriáé satrapae iurassent, tamen ultionis cupidi, deposita memoria eorum, quae in custodia constituta fuerant, non indicto bello, in Austriam excursiones fecerunt, Günsienses19 g'^ Commentariorum Genealogiae Austriacae Lib. n. p. 199. 1 corr. ex Rechintzii 2 corr. ex internecioni 3 corr. ex deferunt 4 corr. ex imo 5 Roo 1592. p. 52. Ad. posse 6 corr. ex ei sec. Roo 1592.1. c. 7 add. a Belio, vide Roo 1592.1. c. 8 Roo 1592.1. c. uti 9 corr. ex eos sec. Roo 1592.1. c. 10 Roo 1592.1. c. persequantur 11 corr. ex inditio 12 fortasse succinte 13 corr. ex capivisse 14 add. a Belio, vide Lazius 1564. p. 199. 15 Lazius 1564. 1. c. missisque 16 add. a Belio, vide Lazius 1564.1. c. 17 Lazius 1564.1. c. evocabant 18 Lazius 1564.1. c. in primis 19 Lazius 1564.1. c. Güssingenses 1 Vide Roo 1592. p. 52.