Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 297 latibula adgredi1 statuit, cum amicos futuros spes esse non posset, donec vicini praedam ob oculos positam haberent. Haec illi. Nollem, imputassent genti universae perfidiam, quam soli Ibam debuerant. Id verum esse non diffiteor, intentos fuisse Német-Ujvari dynastas, ad omnem aegre faciendi Austriacae, Styriaeque occasionem, imprimis si non habuere, quod a suis sibi Regibus metuerent. Proinde occiso2 Ladislao Cumano, atque surrogate ei, Güssingensium studiis, Andrea Veneto, nova sibi proposita auctoramenta reban- tur, ut sub imbelli novello rege, armis, iterum, iterumque Styrios, Austriacosque infestarent; maxime quod ab ipsis, sed profecto [p. 60.] non satis cautis, in belli societatem invitarentur; Styri nimirum, Austriaci, atque in his Viennenses potissimum severa Alberti imperia pertaesi, res novas moliebantur: imprimis solliciti, ut earum studia, in quam plurimos propagarent, ne felici molitionis eventu exciderent. Itaque praeter Bohemum fstatuunt3 Hungáriáé regem, Ottonem Bavarum, aliosque, foederi suo finvecterunt.4 Et Andreas quidem, tametsi in belli praemium,5 Marchiam Windorum, promissum habuerit, auxilia tamen, in idem bellum mittere noluit, quod foedus cum Alberto haberet peculiare; haud vero prohibiturum spopondit, si forte Güssingenses Comites, quos militares viros esse noverat, arma contra Austriacum ferre vellent. Nec mora Ibanus Austriaefines, qui(’ Hungáriám coniungunt, ferro, et igne vastat, pecora abigit, praedas agit, et ad moenia Novae Civitatis usque excurrit. Eius impetum excepit interim Berchtoldus, dapifer, ab Emerberg, donec a Meinardo,7 Carinthiae Duce auxiliares advenirent copiae, quas ex TyrolensV agro, et Carnis conscriptas, adduxit Hugo Comes cd Täufers, qui Berchtoldo se iunxit.10 Haec eo anno MCCXCIA usque ad aestatis12 initium gesta13 sunt. Ita ad eum annum14 habet Roo.c ) Conspiratione interea loci,15 quae in Albertum apud Styros, et Austriacos conflata fuerat, penitus detecta, eadem, qua Caesar Rudolphus vivere desiit, aestate, ante debellandos Güssingenses statuit Albertus, quam inita16 adver[p. 61.]sus se consilia, undiquaque in nervum erumperent. Iterum Roo:f) aestate,17 inquit, qua mortuus fuerat18 Rudolphus Caesar, Albertus eiusfilius, exercitum in Comites Günsenses Hungaros, Austriae accolas eduxit. Pergit postea belli administrati seriem enarrare,' quam in compendium mittemus. Coadunato XV. millium exercitu in Günsiensem, felici successu ducit, atque eiusdem belli proventu Metersdorffum, quod Michael, et Simon, agnati Günsiensis, praesidio tenebant, Sanet Margarethum in edito colle positum, atque Eggendorffium, tum praealta munitum cepit,19 Ibanum suppetias obsessis laturum in fugam vertit, oppidorum, atque arcium, quas vi partim, partim deditione in potestatem redegerat, turres, atque moenia e l Libro i. p. 49. 17 Libro ii. p. 51. seq." Adde Ducum Styriae Historiam, in rebus Alberti, p. 126—127.,20 quam supra citavimus: ubi tamen expeditio haec Ducis ad Annum mcclxxxix. refertur. Nobis potior est, Gerhardi de Roo fides. 1 Schez 1728.1. c. aggredi 2 corr. ex occasio 3 fortasse statim 4 fortasse iniunxerunt 5 corr. exproemium 6 Roo 1592. p. 49. quae 7 corr. ex Mainardo sec. Roo 1592.1. c. 8 Roo 1592.1. c. Tyrolensi 9 corr. ex ad sec. Roo 1592.1. c. 10 Roo 1592.1. c. coniunxit 11 insertum a Belio, vide Roo 1592.1. c. 12 corr. ex aetatis sec. Roo 1592.1. c. 13 Roo 1592. 1. c. acta 14 corr. ex anum 15 sic 16 corr. ex initia 17 verbum ea ora. a Belio, vide Roo 1592. p. 51. 18 Roo 1592.1. c. erat 19 corr. ex coepit 20 add. a nobis sec. Schez 1728. 1 Vide Roo 1592. pp. 31-53. " Vide Roo 1592. p. 51.