Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

288 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS enim, collocato in stativis milite, dum opimam praedam, cum suis, deglubit, rumor sub­itus diditur, Hungarum, cum ducentis millibus, versus Austriam militari via tendere, filios item suos, Belam, et Colomannum diversis itineribus Austriae iam iam immi­nere. Ille proinde, capto ex arena consilio, triginta millia pro finibus Austriae Hungaris obiicit. Priusquam ad manus ventum esset, quemadmodum habet Anonymus,1 II III ' quopan- niceo2 terrore adflati,3 nescio, in foedam adeo fugam vertuntur, ut nemo unus, frontem* obver­teret, etsi tercentum duntaxat Hungarv1 fugientes insequerentur. Inde Andreas, nullo resi­stente progressus, quidquid villarum, oppidorum, arcium, Viennam usque occurreret, fundi­tus evertit, expilatis per otium domibus, ignes pari, qua nuper Fridericus ferocia iniecit.6 Anne vero interfuisse bello Giissingenses credemus? Non aliter opinor. Nam et Campum Martium eorum in ditione sibi designasse Fridericum auguror: quippe, quae iam tum ab Eisenstadio, ad Güssingam usque vicis atque oppidis frequens pro[p. 44.]tendebatur; et is fuit Comitum in bellum ardor, ut nequiverint omnino, rege, cum filiis in expeditionem proficiscente, domi se continere, atque inflictam latifundiis suis, ab Austriaco, calami­tatem, non ulcisci. Ceterum Fridericus his angustiis circumclusus pacem ab Andrea multis librarum auri millibus nundinatus est. quod ille dedecus cum in Andrea fatis anno MCCXXXV. concedente, nequiret detergere, in7 Bela deinde reparare connisus est; quod suo loco dicemus ex instituto. §.VII. (Güssinga, Coenobium Ordinis S. Benedicti occupatur ab Andrea II.:) Atque istis, quae Andreae, cum Austriacis intercessere bellis Güssingamr ) Coenobium hucusque Ordinis S. Benedicti violenter occupatum fuisse arbitror, ut fines partim adver­sus male fidos vicinos, tutos redderet, securosque; partim suis aditum communiret, quo­ties id, aut belli inferendi necessitas posceret, aut libido infestandi aliena. Fatetur hunc patris Andreae errorem, an maleficium, Bela IV. dato coenobitis S. Montis Pannoniae diplomate,s,) quo iacturam eam, quomodocunque, voluit reparatam. Verum operae pre­tium fecerimus, si rem omnem, hic recognoverimus, consulto, tum ut arcis, hodieque munitissimae, fata, lectori eo explicatiora, sub oculis ponamus, tum ut Giissingensium Comitum historiam consummatiorem exhibeamus. De primis arcis originibus suo loco r3 Idem sentimus, et in Historia Comitatus Iaurinensis, in descriptione S. Montis Pannoniae §. xm." s * Habuimus eius mentionem, cum loco nunc citato,1“ tum in Historia Comitatus Nitriensis, Tomo Operis ív. Parte Speciali Membro iv.8 Sect, i., cum oppidi Vág-Ujhely fata exponeremus p. 462. sequ.lv I corr. zxAnnonimus 2 Schez 1728. p. 67. panico 3 Schez 1728.1. c. afflati 4 corr. tx fontem sec. Schez 1728.1. c. 5 Schez 1728.1. c. Ungari 6 Schez 1728.1. c. iniicit 7 corr. ex et 8 corr. ex III. sec. Bél i735-i749(?) IV- P■ 462. ' Vide Schez 1728. p. 67. II Pars ea Notitiae Comitatus Iauriensis, ubi Belius de tempore coenobii occupati disserit, non in §. XIII., sed in §. XII. in mss. exstantibus reperitur (vide EFK Hist. I. bb. pp. 165-166; EFK Hist. I. aa. pp. 451-455.) III Id est, in Notitia Comitatus Iauriensis. Cf. notam r.). Partem eam, ubi non solum mentio de diplomate illo fit, sed etiam citatur, vide in mss. exstantibus, in historia archiabbatiae S. Montis Pannoniae, in paragraph0 XI. fEFK Hist. I. bb. pp. 165-165; EFK Hist. I. aa. pp. 449-451.). ‘v Vide Bél 1735—1749(5) IV. pp. 462-465.

Next

/
Oldalképek
Tartalom