Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 289 di[p. 45.]cemus.' Hedericus, eius conditor, primitus, coenobium in monte Kiissingexcita­visse memoratur; sed cui ex sacris familiis, quae tunc immigrabant in Hungáriám, fami­liae adscriptum, non reperio: nisi coniecturae locus detur, S. Benedicti fuisse ordinem. Sesqui post, et quot excurrit, seculo, Valtherus quidam Comes, Volfferum alii vocant, ex eademque1 Henrid ab Homburg familia progenitum crediderunt,2 insigne iam tum mo­nasterium huias, S. Monti3 Pannoniae, ea lege donavisse fertur, ut ius in eo patronatus, cum coenobitis suis, abbas exerceret. Id quod Anno MCLVII. Geysa ad clavum reipu- blicae sedente contigisse lego: cum prisca illa aetate B. V. Mariae dedicatum iam et ad incolendum ordini S. Benedicti permissum Kiissingense istud coenobium fuisset. At enim vix S. Monti Pannoniae cesserat Kiissinga, cum eam, posthabita religionis, et sa­cri instituti, reverentia, Demetrius,limitaneorum comitum aliquis, seu astu4 seu vi in­tercipiendum, apud se statuisset. Permovit ea res, et huiates monachos, et abbatem“3 de S. Monte Pannonio, uti monasterium validis, qua necessum putabant operibus, com­munirent, instruerentque cum acri5 praesidio, cum omnis generis bellico instrumento, ut si insidiator Demetrius pergeret imminere, non vigilantes modo; sed et ad resisten­dum paratos non minus quam alacres reperiret. An vero tentarit, avidus ille, non habeo adfirmareU Illud ex Belae, quod laudavi, diplo[p. 46.]mate condidici, intercepisse coe­nobium, ad castri modum communitum, Andreám II. Credo, ut limitaneum ex eo pro­pugnaculum, adversus Styriacos, faceret. Patre mortuo Bela retinuit quidem castrum, sed non ante conquievit, quam conscientiam tanta facinoris culpa exoneraret, et cum pa­tris sui, tum suum istud crimen aequa compensatione dilueret. Enim vero Belae Regis Hungáriáé, Diploma, aurea bulla munitum, atque Anno MCCLXIII. die IV. Calendas Aprilis perscriptum," sic habet: Quod cum castrum Küssen,6 quod Németh-Ujvár7 nuncu­patur, cum pertinendis* suis,9 monasterio S.10 Martini de S.11 Monte Pannoniae,12 per prae­decessores12, eiusdem domini Belae regis,14 prout in privilegio eiusdem monasterii continetur, (patris culpa a filio com­pensatur.) 1' Fallor? annon Demetrius hic, unus ex Comitibus Lavanta et Sponhaym, qui demum Güssinges sunt dicti, fuerit: certe enim, sub huius seculi initia intraverunt Hungáriám avidissimi homines. “3 Fuerat is abbas dictus Simius, qui floruit anno circiter mcclxxxviii. v* In catalogo tamen abbatum, fortiter defensatam Giissingam legas, per eundem, qui eam muniverat, Similem. 1 corr. ex eadem 2 malim meminerunt 3 corr. ex montis 4 corr. ex asti 5 corr. ex arci 6 Diploma citatum (MOL DF 207 079.) Kuzyn 7 ibidem nunc Wywar 8 ibidem pertinendis 9 ibidem add. donatum 10 ibidem Sancti 11 ibidem Sacro 12 ibidem Pannonie 13 ibidempredecessores 14 pro eiusdem... regis ibidem nostros * d. 1 Vide in nostra editione p. j88-j8q. " Duo exemplaria huius diplomatis d. 18. Mart. (XV. Kalendas Aprilis) i20j. dati inveniuntur; et unum quidem, quod originale est, iam diu legi non potest (VRT II. p. 324.), alterum vero, quod transscriptum est, d. 28. Iun. (IV. Kalendas Iulii) a. f2yj. datum. Quo transscripto Belium usum esse inde coniectarepossis, quod erronee „IV. Kalendas" et non „XV. Kalendas" scripserit, ad quem errorem haud scio an transscripto illo, ubi „IV. Kalendas" scribitur, adductus sit. Transscriptum vide MOL DF nr. 207079. Certe quod Belius hic inserit, in plurimis locis a textu diplomatis difiért, praesertim quod omnia, quae in diplomate in persona prima posita erant („praedecessores nostros“) hic in persona tertia ponuntur („praedecessores eiusdem Domini Belae regis). Sed etiam aliae discrepantiae non contemnendae occurrunt („puri auri"pro „finiti argenti“); ut suspicio mihi oriatur, non diploma, sed aliud documentum, quod argumentum diplomatis continuit, a Belio esse visum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom