Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 287 Enterico"1'* militasse, ut culpam priorem eluerent, existimandi sunt. Quas tamen consi­lii rationes, et privatim sibi utiles, et in commune salutares, migravisse tum puto, quan­do Leopoldus, profligato Emerico, gloria, quam fructu maiore, Andreám in Hungáriám reduxit. Nam ea fuisse indole Giissingenses, ut fortunam1 sociorum sequi maluerint, quam fidem; actus, et bella ab iis gesta satis condo[p. 42.]cent. Fratre2 brevi post fun­cto Emerico, ex captivo tutor Ladislai, Emerici filii impuberis, sed vivo patre inau­gurati, factus Andreas, Regnum tamdiu usurpavit, dum mortuo rege puero, haud ta­men sine armorum"'* strepitu, dignitatem, cupidius, quam decebat, adpetitam, inde­ptus est. In morem pene abierat, ut Hungari duces, sive cum parentibus diffiderent, sive cum fratribus, consilii ad ultimum impotes, in tutelam se principum Austriacorum in­sinuarent. Eadem haec fortuna fuit Belae, Andreae Hierosolymitani filii: quippe qui iram patris declinaturus, apud Leopoldum, quem nunc laudavimus, perfugium repe­nt. Indignationis paternae causa fuit, quod Bela datam sibi a patre uxorem Mariam,“ * Theodori Lascaris Imperatoris ffiliam semel3 repudiatam')4 iterumque iussu Pontificis M. in thorum receptam, recusavit dimittere denuoU Nullam hic equidem Comitum Giinsiensium mentionem reperio; sed suspicor tamen haud sine ratione studuisse, tunc quoque, Belae, adversus patris eam austeritatem; causam5 infra contestabor. Successit mitissimi ingenii principi Leopoldo, ultimus e gente Babenberg, Fridericus, quem pri­mum adpellant scriptores, qui ut rerum in Austria Styriaque potitus est, non cessavit, cum vicinos reliquos Bavaros, et Bohemos, tum Hungaros etiam, armis, prout lubido ferebat, incessere. Cruentum ideo bellum ab Andrea, in Styriam commotum, quod in­sanam agrestium multitudinem, quae arma, absente iusto exercitu, adversus Hungaros inauspicato cor[p. 43.]ripuerat, clade miserrima ad internecionem delevit. Extorsit pro­fecto pacem Friderico ANDREASq'* eo facilius, quod difficiliores tunc res Austriaci fue­re. quam tamen, non modo non servavit intemeratam; sed anno MCCXXXI. novo bello foedavit, quando Hungáriám, praeter belli iura, principisque dignitatem, igni, ferroque, qua potuit, perrumpens6 dirum in modum evastavit, non sacris, non profanis, seu ae­dibus, seu thesauris, pepercit. Continuit se tantisper cum exercitu Andreas, dum ho­stes, amisso aculeo, torpere inciperent. Nec eum fefellit sagax institutum. Fridericus m * Emerici fratris bello moderationem ultra fidem dilaudat Bonfinius7 Dec. ii. Lib. vii. p. 275.8 seq.’ ubi et de Andreae,9 in fratrem, molitionibus, legas. " * S. Coronam enim Hungáriáé, una cum immensis opibus, ac filio regulo, secum rapuerat, Constantia, vidua Emerici, seque tutelae Leopoldi, cum his opibus crediderat. Ergo ad arma ventum, quorum tamen rabiem, mors Ladislai pueri intervertit: ac mater ad Petrum fratrem in Aragóniám discessit. Idem“ p. 39. ° * Ibidem p. 54. U Gesta haec fuisse A. mccxxiii. et iv. annales exteri1" indicant. q'* Belli pacisque eius historiam, lege Hist. Ducum Styriae in Friderico 1. p. 65. sequ.lv I corr. ex fortunarum 2 corr. ex fratris 3 filiam semel add. a nobis; haud dubium quin hic ms. corruptum sit 4 corr. ex repudiare a nobis; vide notam priorem 5 corr. ex causa 6 corr. ex perrumpere 7 corr. ex Bomjfnius 8 corr. ex 225. sec. Bonfini 1581.7). 275. 9 corr. ex Andrea * II ' Vide Bonfini 1581.pp. 275-276. II „Idem”, ut in nota l.); unde coniectarepossis notam m.)posterius a Belio esse insertam. 1,1 Vide Schez 1728■ p. 54­'v Vide Schez 1728.7». 65-66.

Next

/
Oldalképek
Tartalom