Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
286 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Prima Güs- singensium belli tirocinia. congruunt cum chronologiae rationibus; quod Maximilianus quidem, Anno MDXIX. pridie Idus Ianuarii morte sua, defunctus est; nuptiae vero Nddasdii, tribus fere post lustris celebratae sunt. Unde coniicias, patrem Ladislai, cuius filiam unicam in matrimonio habuit Thomas, fuisse Ioannem hunc, adeoque familiae Güssingiorum iuxta et Kanisaiorum penultimum, minime vero postremum, sicuti adserit Lazius. Decuit haec e tenebris, quibus obruta fuerant, eruere, et in luce publica collocare, ut ad eum modum, [p. 40.] et provinciae Castri-Ferrei antiquae res illustrarent, et familiarum mutuae inter se cognationes recolerentur. Atque est sane, cur mireris, illustria haec et antiqua Comitum Güssingensium nomina, obliterari hucusque a scriptoribus patriis potuisse, quum non minus opibus, quam auctoritate gens ea, inde a seculi duodecimi initiis, valuisse, apud exteros rerum auctores, legatur. Proinde haud lusisse operam, videbimur, si, quae hi sparsim, de eorum actibus commemorarunt, uno hic* 1 fasce fuerimus complexi. §.VI. Prima Güssinges belli tirocinia tum posuisse existimarim, cum Emericus, et Andreas fratres de principatu dimicarent. Bela2 enim III., ne opibus regni in duos filios divisis, vires adtenuaret, summam rerum penes Emericum esse voluit: ac ita quidem, potentiae adversus exteros; non item paci domesticae consuluit. Andreae secundo genito, cum ducis titulo, opima praedia, et arces non paucae adsignatae, luxus et irrequietis potius, quam compescendae cupiditatis instrumenta. Seponendam praeterea illi parens magnam vim signati argenti curaverat, qua in Hierosolymitanam3 peregrinationem, quippe ex patris voto, quod ille haud potuerat exequi, obeundam. Continuit se intra privatam fortunam Andreas, tamdiu, cum ex opimo hoc patrimonio, superabant iuvenilium cupiditatum irritamenta.4 Mox ubi rem domi arctiorem sentiret, neque suppeteret amplius, unde volupta[p. 41.]tum alimenta prensaret,5 regno, quod obtinebat Emericus, avidissime inhiare coepit. Adiunxere inquit anonymus1^ pars procerum, ad praecipitem iuvenis ambitionem studia. His demum adspirantibus,6 gliscentes igniculi in luculentam flammam erupere, qua Styria Austriaque subinde adflatal Ita reor, praecipuas in hac tumultuatione partes, a Comitibus Giissingiensibus gestas8 fuisse; nisi forte aut se ipsos ignoraverunt adhuc, aut ab indole sua penitus desciverunt. Trahor in hanc sententiam, quod et arma ista Hungáriáé ora parasse Andreám oportuit, et ex ditionibus Günsingensium in Styriam Austriamque impressiones suscepisse. Postea, cum frustra arma ponere a fratre Emerico rege fuisset iussus, Hungária eiectus, ad Leopoldum, cuius provincias foedaverat, exui se recepit, acceptusque hospitio fuit eo pronius, quo magis temerarium hostem, isto sibi beneficio devinctum cupiebat Austriacus. Quem vero tunc sequutos fuisse comites Güssingenses opinemur. Extorrem Andreám meminerunt sane:f9 ergo 13 Historia Ducum Styriae, in Leopoldo ii. p. 38.1 1 corr. ex hi 2 corr. ex Bella 3 corr. ex Hyerosolimitanam 4 corr. ex iritamenta 5 corr. ex praensaret 6 Schez 1728. p. 38. aspirantibus 7 Schez 1728. 1. c. afflata 8 add. a nobis 9 hic in textu aliquid desiderari existimaverim 1 Vide Schez 1728■ p. j8.