Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 285 XII. Wilhelmus, is Ducibus Austriae, impignorasse legitur Phorchenstayn} Kobelsdorff,2 et Lansee circa annum MCCCCXLV. cuius3 uxor, Anna, Viennae apudAugustinianos, multa fundavit.' Observatio. Colligas hinc aere alieno exemptam fuisse arcem Phorchenstayn, ab aliquo Giinsiensium Comitum, quippe, Alberto Austriaco suis finibus adiectam. Forte rex Hungáriáé cre­atus, ultro et sine argento, uti popularis esset, regno eam restituit. Tenacius postea, in novo pignore haesisse, aetas illa satis testatur. Uxorem Wilhelmi Austriacam fuisse far- tes4 produnt. XIII. Ioannes, et Emericus duo fratres erant}' Observatio. Nihil praeterea de iis meminit Lazius, sed neque suppetit nobis quiddam, quam quod existimemus exolevisse sensim titulos Güssingiensium Comitum, posteaquam, toto ante seculo, a Canisa, more Hungarico, Kanisaii coeperunt salutari. XIV. Ioannes hoc nomine quartus vulgo Comes de Lokenhaus et Canischia adpellatus,5 Ab hoc Maximilianus Caesar Phorchenstayn6 tertium emit, atque ut a Sigismundo [p. 39.] comite de Haga Neiiburgensem ad Oeni ripam Comitatum compararit2 auxilio fuit. Eratque sui generis postremus, unica relicta Filia, quam Thomas Nadasdius,8 Hungáriáé sa­trapa, qui in finibus Austriae agros habet, sibi desponsavit .m Observatio. His ergo maioribus sati fuerunt Kanisaii. quod, vel ignorarunt rerum Hungaricarum scri­ptores, vel dissimulaverunt consulto, sed vero, socerum Thomae Nadasdii, IsTVANFFiusk ) Ladislaum adpellat, haud vero Ioannem, cuius ille filiam unicam duxerit. Illud certum est, ex illustri hoc matrimonio Comites Nadasdios propagatos, maternum quidem genus ad Güssingenses Comites referre. Sed quae de Comitatu Neiiburgensi, quem Maximiliano Caesare patrocinante, comparavit, in Bavaria, Thomae socer, narrantur in Lazio, non k * Libro XII. p. 192. 30. Bcthlenius Lib. 11. p. 64.'v 1 Lazius 1600. p. 189. Pforchtenstayn 2 Lazius 1600. 1. c. Kobelsdorf 3 corr. ex eius sec. Lazius 1600. 1. c. 4 fortasse annales 5 Lazius 1600. p. 189. appellatus 6 Lazius 1600.1. c. Pforchtenstayn 7 corr. ex comparavit sec. Lazius 1600.1. c.; compararit autem aeque erroneum reor, pro quo compararet ponendum esset 8 Lazius 1600.1. c. Nadastinus 1 * III IV 1 Vide Lazius 1600. p. 189. “ Vide ibidem. III Vide ibidem. IV FzWe ISTVÁN FFY 1622. p. 192., etBF.THLEN 1684-169O. p. 64.

Next

/
Oldalképek
Tartalom