Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

284 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS pecunia a1 II III Iudaeis, per Nicolaum a Verchtenau, liberatur. Floruit circa annum Domini MCCCC.1 Observatio. Altera haec Comitum de Bozin, et S. Georgio, adfinitas cum Güssingensibus est. Nicolaus interim alienator haerediorum suorum fuisse coniicitur, eo, quod ab homine extero, e potestate ludaeorum, repraesentato, quo apud eos nomina fecerat, eliberatus est. Erant nimirum exteri, et in his vicini, fundorum Hungaricorum avidi, quod norunt sane, qui­bus occasio suppetebat,2 ad diplomata inspicienda. Foeda autem res est, quod Iudaeis ad eum modum insolescere permiserit, Sigismundus, cuius aetate haec gesta sunt, ut ne ab optimatibus quidem manus abstinuerint; quos tamen Ludovicus, socer suus, regno pulsos, mirum in modum fregerat, [p. 37.] X. Paulus, hoc nomine in stirpe ista tertius ex Anna, loannis3 a Pottendorff,4 reguli Austriaci filia, progenuit duas Filias, Margarétám5 ^/Waldburgim:6 a quibus Albertus, DuxAustriae, Arcem Phorchenstayn7 emerat circa annum nostrae redemptionis MCCCCXVIII." Observatio. Ita solent extera et inconsulta connubial Illud tunc mitigabat hanc Phorchenstayn, sive Arcis Frakno iacturam, quod in potestatem Alberti V., regis postea Hungáriáé8 venit. Quid vero de ditione universa, quae arci adscripta fuit, longe amplissima, statuamus? equidem credo, et hanc, simul cum arce, alieni iuris factam, diutius alienis manibus adhaesisse. Atque haec prima arcis Frakno alienatio, ab Hungária, fuit; ideo notanda, quod plures sequutae sunt postea. XI. Ioannes, hoc nomine secundus, legitur spopondisse pro Domino Alberto a Pottendorff,9 Austriaco barone, ratione aliquot millew aureorum.1" Observatio. Sordebat, quod coniicere est, his Ibani nomen, qui in eadem gente, loannis nomine adpellari maluerunt. Nam Slavicum illud, gentilitium propemodum fuit, Comitibus Güssingensibus. Ceteroquin, sponsio, cui se non dubitabat ingerere Ioannes, indicio est, quam observans fuerit consanguinitatis, quae genti, post natum [p. 38.] ex Anna Pottendorffia, Paulum tertium, fuit arctissima. 1 add. a nobis sec. Lazius 1600.1. c. 2 corr. ex suppetabat 3 Lazius 1600. p. 189. Iohannis 4 Lazius 1600.1. c. Pottendorf 5 Lazius 1600.1. c. Margaretham 6 Lazius 1600.1. c. Waldpurgim 7 Lazius 1600. 1. c. Pforchtenstayn 8 hic verbum potestatem erronee iterum descriptum a nobis dei. 9 Lazius 1600. p. 189. Pottendorf 10 sic I Vide Lazius 1600. p. 189. II Vide ibidem. III Vide ibidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom