Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 281 III. Henricus, gessit bellum cum Ottocaro Bohemo, Austriae Principe propterfines. Idemque Belae Regi Hungáriáé triginta1 millia armatorum duxit adversus Austriam, eiusqueprincipem Ottocarum circa annum Domini MCCXLII.1 Observatio. In manifesto errore est Lazius, quando bellum cum Ottocaro a Bela IV. infeliciter administratum in annum MCCXLII. reponit. Tunc enim Tartari post funestum ad Sajonem praelium, Hungáriám [p. 32.] vastabant; Fridericus praeterea, ultimus e gente Babenbergicaj Austriae princeps, superabat adhuc. Ergo Henrid haec auxilia, in annum MCCLX. et qui sequuti sunt: quippe, bello Styriae caussa suscepto, nimium quantum infestos, reiicienda sunt. Lege, quae de Henrico infra,f) Lazio iterum praeeunte, adno- tavimus, uti alia omnia, ita non concilianda nobis. TV Henricus et Ibo, fratres germani floruerunt circa annum salutis MCCC. Gesserunt bellum perniciosum pro finibus cum Alberto I, duce Austriae, Rudolphi Habspurgensis3 Caesaris filio. In quo bello amiserunt, ab Austriis expugnata: Martersdorff,4 Kobelsdorff,5 Katzldorff,6 et Rechnitz,7 et Giinsium dius obsessum, vix in fide retinuerunt. Facta sunt anno nostrae redemptionis MCCXC." Observatio. Belli auctoramenta conspiratio Austriorum, Styrorumque, adversus Albertam ministravit. Neque contraivit Andreas Venetus, nuper, qualicunque9 beneficio Alberti, Rex Hungáriáé creatus, qui licet auxilia in bellum non misit, quod foedus cum Alberto haberet; tamen Giinsienses Comites arma contra ipsum ferre non prohibuit.^ Ergo Ibanus Günsiensis10 Austriae fines, quae Hungáriám coniungunt,n ferro, et igne vastat, pecora abigit, praedas agit, et ad moenia Novae civitatis [p. 33.] usque excurritf sed non respondit initiis,12 belli totius eventus. Albertus enim, ante opprimendum Ibanum ratus, quam seditio, Austriacorum, Styrorumque convalesceret, adversus Günsensem, cum XV. millibus suorum movet, ut qui iam caverat, ne comitibus ulla a suo rege auxilia mitterentur. Missi enim ad eum legati, ut foederis memor,13 Günsenses ab armis, et iniuriis abstinere 11 Ad Urbem Köszög. §. xvi.'" g* Roo Lib. i. p. 46. sequ. ubi conspirationis historiam legas. Ibidem p. 49. I Lazius 1600. p. 188. 2 corr. ex Babengergica 3 Lazius 1600. 1. c. Habsburgensis 4 Lazius 1600. p. 189. Martersdorf 5 Lazius 1600. 1. c. Kobelsdorf 6 Lazius 1600. 1. c. Katzldorf 7 Lazius 1600. 1. c. Rechnicz 8 add. a nobis sec. Lazius 1600.1. c. 9 corr. ex qualique 10 Roo 1592. p. 49. Günsensis 11 corr. ex contingunt sec. Roo 1592.1. c. 12 corr. ex iniciis 13 post hoc verbum «/erronee, ut credo, descriptum a nobis dei. ' Vide Lazius 1600. p. 188. II Vide Lazius 1600. p. 188-189. Vide in nostra editione p. j86.