Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

282 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS iuberet, responsum tulerunt: nec posse cuiquam, pacem ab iis praestare, nec eorum co­natus adiuturum; licere, ut, qui iniurias accepissent, eas bello persequerentur. Atque isto quidem bello Mertersdorfiium, Michael, et Simon, Ibani cognati, praesidio tenuere. Pergit Lazius: V. Eustachius et Laurentius fratrueles, floruerunt, circa annum salutis MCCCXXX. Qui divisa ditione Laurentius Martersdorff,1 Phorchtensteyn,2 et Günsium possede­rat; coniugemque habuerat Margarétám, Ioannis Baronis de Haselau filiam Austriacam; al­ter vero Eustachius, beneficio Hungáriáé regum, quibus militaverat, Eusnaburgum, Sopronium,3 et, ad Dravum amnem, Ankhenstayn acceperat,4 itemque in natali proprio solo, Schwertzenpach5 * castrum, et(' Rechnicz oppidum tenebat.' Observatio. Poterant hi sane duorum fratrum, Henrid, et Ibani, numero IV. memoratorum, filii fu­isse, [p. 34.] qui sub optimo rege Carolo I. floruerunt. Venit in mentem suspicari, an non Laurentius iste primus fuerit, qui sive adfinitatis quodam obtentu, sive aliis inductus rationibus Günsium, seu Köszöginum Austriacis pignori dederit, vendideritve: tametsi et infra numero IX. ea de re suspicandi locus fuerit. VI. Paullus,7 Nicolaus, et Ioannes,8 cognati floruere circa annum redemptionis no­strae MCCCLX. Quorum Paulus in coniugio habebat Elisabetham,9 Alberonis, domini de Pettendorffl0 filiam Austriacam, Caroli Regis Hungáriáé Marescalcusfi " quem iudicem cu­riae vocant. Nicolaus vero uxorem habuerat, Thomae, Comitis de Pozing12 et S. Georgiofiliam: Ioannes vero, vulgo a sede adpellatus, comesu de Hofliynfi ex nescio qua coniuge, Georgium Comitem de Höfiflin^ progenuit. Observatio. In ordinem chronologicum redigendus hic iterum est Lazius. Nam Carolus I. Hungáriáé Rex, iam tum Anno MCCCXLII. vivere desierat. Si itaque aetatum cogna­torum Comitum rite subduxit Lazius rationem,16 sub Ludovico M., Caroli filio floru­isse eos oportuit. Paullum certe Iudicem Curiae, sive Caroli, sive Ludovici, nusquam in diplomatibus reperi. Istud dignum observatu est, iam tum et opibus, et clientelis per ‘ * Idem Lib. ii. p. 52. 1 Lazius 1600. p. 189. Martersdorf 2 Lazius 1600.1. c. Pfartenstayn 3 Lazius 1600.1. c. Soppronium 4 add. a Belio, vide Lazius 1600. 1. c. 5 Lazius 1600. 1. c. Schwerczenpach 6 Lazius 1600. 1. c. ac 7 Lazius 1600. p. 189. Paulus 8 Lazius 1600.1. c. Iohannes 9 Lazius 1600.1. c. Elisabetam 10 Lazius 1600.1. c. Pettendorf 11 Lazius 1600.1. c. marescalcum 12 Lazius 1600.1. c. Pozyng 13 add. a nobis sec. Lazius 1600.1. c. 14 Lazius 1600.1. c. Hoflyn 15 Lazius 1600.1. c. Hoflyn 16 rationem add. a nobis I Vide Lazius 1600. p. 189. II Fuit ille Paulus Kőszegi, ut infra darius edocebitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom