Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 273 Stansitzius a Nádasdio honoratur: mos cadaverum excoriandorum: non a Hungaris, sed a Germanis ortus: felici bello recreatur Caesaris animus. §. XLVI. Anno sequente bellum contra Tureas praeparatur: Ferdinandus ducibus excursiones vetat: Christophorus Nádasdius comitiis adest: arcem Hegyesdiam solo aequari curat §. XLVII. Ferdinandus proceribus Maximilianum in regem commendat: Nádasdii responsio: Ferdinandus orationem eius in offensam vertit: palatinus non multo post moritur: laudes eius ab Istvánffio. §. XLVIII. Franciscus, Thomaefilius: Ursula Canisay in educandofilio nihil residui facit: atque studiose haeredia patris maritique adservat: arcem Canisae cum coenobio Borsmonostorano permutat. §. XLIX. Adolescens Franciscus domi latet: cuius rei causae: Rudolpo in regem electo innotescere coepit Franciscus: actus eius bellici: interest expeditioni anni MDLXXIX. susceptae: anno sequenti iterum cum sociis contra Tureas movet: Coppanum singulari stratagemate occupat: Sasvarem, Szigethi praefectum cum sociisfugat. §. L. Rudolphus Posonium Comitia indicit: Franciscus Pragam proficiscitur: expeditionem contra hostem movet: sed irrito conatu. §. LI. §.I. Variae olim gentes, et aliae quidem aliis diutius, in hac nostra provincia, diversabantur.1 Post Pannonios, Boii, pulsi ex Italia, hic consederant. Factum id est, cum Scipio Africanus floreret, ante quem, cum tot millibus Boiorum, nemo imperatorum,2 inquit Aventinus,1 conflixit. Ingens bellum, magna victoria fuit, castra capta sunt. [p. 19.] Boii, post eam pugnam, extemplo, nempe biduo dederunt3 se, atque11 III IV aleam4 belli tentare amplius detrectantes, cedendum fortunae victoris gentium populi rati, in has oras, demigrarunt.5 Centum quinquaginta annos sedes istas ad Arabonem tenuerunt, perpetuis, cum vicinis, bellis impliciti, quum toties lacessiti, in exilium, velut peregrinatum, tandem ad Getas secesserunt. Tunc regio fere omnis, quam Boii vacuefecerunt,6111 in solitudinem penitus redacta est, quam ob rem adpellatur1 a rerum scriptoribus, Deserta Boiorum. Ptolomaeus, Pannoniam superiorem, more suo, nominat: ceteri8 Noricis coniungunt. Operae pretium* est, verba Plinii,c-) Quae gentes oram hanc olim tenuerint: c[p. 19.] Verba sunt Aventini Annalium Boiorum Lib. 1. Cap. xn. §. 41. p. 55. Edit. Gundlingianae,lv et Plinii10 Libro in. Cap. 27. p. 179. Edit. Harduini, Parisiis mdccxli.v fol. ubi mirare,11 ne adtre- ctasse quidem, Deserta Boiorum, diligentissimum alioqui Plinii commentatorem in notis uberrimis. 1 corr. ex diversabatur 2 verba ante Scipionem hunc om. a Belio, vide Aventinus 1710. p. 44. 3 Aventinus 1710.1. c. dediderunt 4 corr. ex aliam sec. Aventinus 1710.1. c. 5 pro in has... demigrarunt Aventinus 1710.1. c. ad Tauriscos, Noricosque, et usque ad Histrum amnem, qui et Danubius, demigrant 6 corr. ex vacu fecerunt 1 Aventinus 1710. p. 55. appellantur 8 Aventinus 1710. 1. c. caeteri 9 Aventinus 1710. 1. c. precium 10 et Plinii add. a nobis; vide notam nostram v. 11 malim mirere I Vide Aventinus 1710. p. 44. II Hoc verbum a Belio est insertum, post quod iterum Aventinum citat, sententiis nonnullis ex opere omissis. Vide ibidem. III Hic Belius iterum Aventinum citat. Vide notam eius c.). IV Vide Aventinus 1710. />.55. v Vide Plinius 1741. pp. iyq-180. Certe, in textu non haec editio citatur, sed ea, qua Aventinus usus est; ille enim, non Belius locum Plinii, Belius vero locum Aventini operi suo inseruit.