Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
274 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS auctoris' gravissimi, adscribere:1 Noricis, inquit, iunguntur: lacus Peiso, deserta Boiorum: iam tamen Colonia Divi Claudii Sabaria, et oppido Scarabantia3 Iulia habitantur:4 Successerunt rursus Pannonii, quos Octavius5 Augustus duce Vibio perdomuit, Romanasque colonias huc deduxit. Celebris erat, quae hanc regionem tenuit, colonia Divi Claudii, legio item septima, et octava, praesidio provinciae, a Galba, et Claudio data, quas postea Vespasianus abduxit/-’ Succedebant istis aliae, sed multis obnoxiae molestiis ob6 Vandalorum incursiones, qui Romanos denique exturbarunt. Vix ista regione Vandali consederant, cum Gothi eos lacessere, et regionem sibi vendicare coeperunt, haud longe post ab Hunnis exturbati. Atila enim, orbis ille terror, res Hunnorum his terris maximopere adfirma- vit. Eo fatis functo, filii, quos tantae dominationis impotes reliquit, invicem dissidentes, Gothis, succubuerunt: dum Avares, suis exciti sedibus, [p. 20.] Hunniacum imperium instaurarent denuo: felices futuri, si suis sedibus contenti vixissent. Sed ubi Francos alios- que huius generis populos turbare coeperunt: ita eos castigavit Carolus Magnus, ut ademta Pannonia, iterum exteras gentes in eam induxerit. Clara sunt, quae de his tradit AventinusM Arno inquit, archimystes7 Iuvavensis,s qui iam ex Italia redierat, et Pipinusfilius Magni iussu Regis cum exercitu in Orientalem Boiariae limitem quam maturrime, infesta, intentaque acie contendunt, Hunnos, ac Avares ulciscuntur, gentem excindunt, nomen delent, et reiectis Avaribus fines Boiariae, usque ad Dravi fluenta, promovent: ibi colonias Boiorum, Venedorumque, deducunt: coepere itaque in eo tractu, unde Hunni extrusi sunt,9 multiplicari Boii, atque Venedi: qui adhuc ibi mixti Ugris habitant. Venedos autem et Vandalos eandem gentem fuisse, Schönleben, clare ostendit/’ Nec differunt ab istis Sclavi,&’ quorum natio inde a primis Vandalis, de quibus supra diximus, mixta inter Boios, Gothos, et Longobardos, Hunnosque mansit; tametsi Slavicum nomen, posterioribus demum temporibus innotuerit, ipsique Venedi postliminio velut provinciae10 restituti, Slavorum nomine inclaruerint. Placet Aventinus,11 III-’ dum Pannoniam Superiorem, et, qui hanc ad Hungaros usque habitaverunt, populos, breviter sic [p. 21.] adumbrat: Pannonia, inquit, toties mutatis cultoribus, saepe numero, variis est adpellata" nominibus. A Graecis, et Latinis rerum auctoribus12 Pannonia ultra Dravum, citra vero a Romanis Noricum; Ptolomaeo Superior Pannonia nuncupatur. Eadem Gallograecia quondam dicta a Scordiscis, Boiis, d’’ Lazius Vienna Austr. Lib. i. C. v. p. 21. c-’ Lib. ív. f. 256. 257! f’ Vid. Schöenlebenus Carinol. Adparat. Cap. vi. §. xin.13 fol. 201. g-’ Primus inquit Schöenlebenus 1. c.“ quantum hactenus licuit observare, Slavos nominavit Iornandes, qui floruit Anno Christi dl. ■’ Annalium Boiorum Lib. iv. Cap. xxi. §. 18.14 p. 449.'“ I Aventinus 1710. 1. c. autoris 2 Aventinus 1710.1. c. subscribere 3 Aventinus 1710.1. c. Sarcabantia 4 Aventinus 1710.1. c. habitabantur 5 sic 6 corr. ex ad 7 corn ex archimistes sec. Aventinus 1580. p. 256. 8 corn ex luvarensis sec. Aventinus 1580.1. c. 9 Aventinus 1580. p. 257.fuerant 10 corr. ex provincia II Aventinus 1710. p. 449. appellata 12 Aventinus 1710.1. c. authoribus 13 corr. ex III. sec. Schönleben 1681. 14 corr. ex 13. sec. Aventinus 1710. p. 449. I Vide Aventinus 1580. pp. 256-257. II Vide Schönleben 1681. Apparatus p. 204. III Vide Aventinus 1710. p. 44g.