Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
270 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS in mineris istis sulphuris est, excoquitur. Separato ita liquore, lapides in cumulum prope aediculam coacervantur, diuque sic sub dio prostant, dum vicissim aqua incocti viridissimum exhibeant vitriolum. Interim quoad lapides sub dio imbribus humectantur, vi- triolo diffluunt. Sed elegantius postea est, quod coctione paratur. Operarii, ut plurimum Germani sunt, et Boii, parent tamen Comitibus Batthyaniis. Ista de natura, et opportunitatibus Comitatus Castri-Ferrei. [p. 18.] MEMBRUM II. POLITICUM de Incolis, et Magistratibus Comitatus Castri-Ferrei. S Y N O Quae Gentes oram hanc olim tenuerint §. I. Nationes Comitatum incolentes, Hungari, Germani, Croatae §. II. Mores, occupatio, victus, et amictus incolarum §. III. Magistratus provinciae §. IV. Praecipuae Comitatus huius familiae:' Comites Güssingenses §. V. Prima Giissingensium belli tirocinia §. VI. Giissinga, Coenobium Ordinis S. Benedicti occupatur ab Andrea II.: patris culpa a filio compensatur. §. VII. Quomodo Comites Güssingenses, in arcis Né- meth-Ujvár possessionem venerint? §. VIII. Stephanus rex contra Ottocarum bellum 1 P S I S movit: quo eventu? virtus bellica Ibani Güs- singensis: et Henrici Günsiensis: §. IX. Albertus domandos Güssingenses statuit: infelici successu: frustra de eis apud Ladisla- um regem queritur: Ladislaus ab Ibano captus opem ab Alberto implorat: bellum inauspicatum contra Güssingenses Albertus movit §. X. Belli inter Ibanum et Albertum redintegrati caussae §. XI. Regis Andreae Veneti bellum Austriacum: pace cohibitum: Ibanus iterum a rege deficit §. XII. Comites Güssingenses ad Albertum deficiunt: Iohannes et Henricus Strigonium occupant: duo fratres in eligendi Ottonis consilia incumbunt: Sacra Corona Német-Ujvarum 1 Reliqua pars synopsis originalis ita se habet: „Eszterháziorum: Batthyány: Nádasdiorum: Erdődy: Kéry: Draskovics: Szécsényi: Gzapáry: Sigray: Niczky: Ostffy: aliique. §. V. Qui rebus, ex tam claris familiis, iám praesint, atque olim praefuerint. §. VI. ” Quae autem argumento membri politici minime congruunt. Belius enim, uti apparet, membrum hoc novis partibus locupletavit, numero paragraphorum 46 novis aucto; hos vero novos paragraphos notis marginalibus haud instruxit, quam ob rem certe nec synopsim priorem transformavit. Ne igiturparagraphi illi 46 notis marginalibus carerent, notae illae a nobis sunt creatae; ex quibus hanc novam synopsis partem, quae nunc sequitur, concinnavimus. Vide etiam notam nostram i. in p. 279.