Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 271 collustrat: fratres in Croatia monasterium exstruunt: Güssingenses, per adfinitates, in aliarum familiarum nomina ditionesque transeunt §. XIII. Arx Német-Újvár in potestatem Ujlakiorum devenit: res gestae Nicolai ab Újlak:filius Lau­rentius patris ingenium aemulatur §. XIV. Familiae ceterae: Batthyánii: Petrus: Bene­dictus §. XV. Franciscus: eius pace belloque studia §. XVI. Virtus Francisci in clade Mohdcsiana prae­cellit: Illyrici defensionem post cladem egregie procurat: Zápolyae partem temporarie sequi­tur: ad Ferdinandum desciscit §. XVlI. Urbanus, eiusquefrater, Lupus §. XVIII. Illyricum in Ferdinandi regis obsequio Fran- sciscus continuit §. XIX. Iterum laceratur Illyricum a sequacibus Za- polii: quod tamen Batthyanius et Pekrius in fide Caesaris retentant: abdicat a praefectura Batthyanius §. XX. Batthyanius non desinit in publicum consu­lere: Marcum Stansitium Ferdinandoprae­fectum Szigethiensem creandum commendat: Maximiliani inauguratione vices Palatini obit: mors Francisci §. XXI. Christophorus, Francisci ex asse haeres: Balthasar: prima eius in bello Szigethiano tyrocinia: Maximilianum ad comitia ad­ventantem salutat: pompa inaugurationis Maximiliani, peregrino scriptore adumbrata: in epulis regiis dapiferis princeps praeponitur Balthasar §. XXII. Balthasar cum Zrinio et Nádasdio felices in hosticum impressiones suscipit: castello Baicae exaedificando intersunt: Alibegus Szigethi praefectus eos adoritur: Batthyanii virtute ac astutia repressus. §. XXIII. Batthyanius collegaeque in oram Poseganam expeditionem decernunt: In copias Scander- begi Posegae praefecti incidunt: fit pugna atrocissima: Scanderbego occiso Tureae in fugam effunduntur §. XXIV. Balthasar morbis impeditus copias suas in ex­peditiones mittit: cum Zrinio et Nadasdio victoriam de Sasvare Szigethi praefecto refert: post pugnam cum Zrinio reconciliatur: obiit Balthasarus §. XXV. Franciscus, Balthasari filius: prima eius tyrocinia in Petrinae obsidione: victo­riae Christianorum ad Albam partae adest: Maximiliano archiduci Papam obsidenti se coniungit: in obsidione Canisae irrita con­stantia sua excellit: Francisci in reprimendo Némethio, duce Botskaii fortitudo ac pru­dentia: In tractatibus cum Tureis legati par­tes obiit: dignitates eius bellicae civilesque: quando mortuus sit, ignoratur §. XXVI. An Wolffgangus Batthyanius huc referri pos­sit: Adamus senior: quibus dignitatibus a re­gibus ornatus? Franciscus virtute bellica praecellens: Christophorus: a rege consiliari­us primum, tunc generalis Hungáriáé Trans- Danubianae creatus: in ordinem baronum co­optatur: Franciscus IV: a rege banus renun- ciatur: Franciscus V. §. XXVII. Adamus II.: fit supremus capitaneus: ad Thökölium invitus desciscit:fide tamen inte­merata §. XXVIII. In Budae oppugnatione singularis Adami virtus et providentia palam factae: a Caesare merito honoratae: Batthyanii vigilantia Alba recuperatur §. XXIX. Adamus Canisae oppugnandae adest: a Caesare dignitatibus cumulatur: filius eius Ludovicus: Carolus filius alter: Adamus iu- nior, Ludovicifilius §. XXX. Erdődii: familiae divitiarum auctor Thomas Bacocius: Petrus L: Petrus II., pace bello­que clarus: Thomas II.: Illyrici praeses crea­tus Tureas saepius profligat: Bosniae bassam ad Siscium dissipat: Illyrici praefectura se ab­dicat: mors eius §. XXXI. Filii Thomae tres, Christophorus, Iohannes, Sigismundus: Christophorus primogeni­tus praematura morte abreptus: nec Iohannes vita longiore usus: Sigismundus natu mi­nimus banus creatur: Petrus IV, eiusque

Next

/
Oldalképek
Tartalom