Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 269 est, non ubique arte, sed natura factis. His quoties Rabus exundat, proluti pisces recedentibus aquis, secluduntur; qui demum non tantum convalescunt ipsi, suppetente pabulo; sed etiam prolificant. Ea stagna, Holt-Rabo1 nominant accolae, quod aquae, Rabo exundante, huc illapsae, emoriantur quasi, a profluente rescissae: tametsi omnino per subterraneos meatus participent, ex Rabi alveo; nisi coelum extra modum siccum sit, atque exaestuans. Hanc demum per lacunas, piscium capturam, fundorum heri sibi habent propriam, et, vel piscatoribus, iusto pretio collocant; vel per tributarias operas, ipsi instituunt. Neque tamen ideo piscium inopiam queruntur rustici. Piscationis genus insolens alibi, ista regione observavimus, quod hieme in paludibus, et profluente Rabo, a viris etiam nobilibus summa cum voluptate institui consuevit. Nempe ubi gelu concreverunt aquae, iis locis, ad fenestrarum modum glaciem pertundunt, quibus confertissimos subtus pisces innatare usu didicerunt. Istis postea foraminibus adcumbunt piscatores, tridentem, bidentemve [p. 16.] Neptuni2 non absimilem, sed exiliorem mole, manu tenentes. Uncos habet retortis cuspidibus, ita factos, ut semel impacti, nisi lacerato piscis corpore evelli nequeant. Hungaris instrumentum illud, Zigony dicitur. Tunc ubi foramina subeunt pisces, quod aurae captandae gratia frequentes faciunt, piscatores tridentem, ictu vehementiori, in destinatum piscem subito didunt, eumque confossum, haerescentibus intime uncis, in glaciem protrahunt, abiiciuntque ut gelu duretur. Quod aestate etiam faciunt, sed nocte illuni3 et nubila. Nimirum navigio, quod monoxylon vocamus, conscenso, succensaque face, pisces alliciunt tanquam qui luminis sunt adpetentissimi, et immissis ad eundem modum, tridentibus confodiunt: qua de reb) alibi data opera. Ceterum luciorum maxima ubique est frequentia, licet nec percarum copiam desiderare possis. Adsunt etiam cyprini, thymalli, siluri reliqui, pretiosissimaeque trutae vernae rivorum saxatilium, quos montium convalles iucundo strepitu deiiciunt. §.VIII. Ea provinciae parte, qua Austriae, Styriaeque obiacet, multum sulphuris educitur. Locus alter in editis montibus est, quem Borostyán Hungari, Germani Berstein vocant; alter Tacsensdorff* Hungaris Tárcsa, de quo iam diximus. Hic alte cuniculos agunt operae, quales alibi metallis eruendis solent excavari. Lapides inde, rudi saxo haud multum absimiles, ingenti copia eruuntur. Fodinis aediculae [p. 17.] adstructae sunt, partim liquando sulphuri, partim hospitiis operariorum destinatae. Furnos hic videas compaginis vastissimae, in quibus perpetuus ignis fovetur. Solum flatere5 stratum est, divisis hinc, et illinc canalibus, per quos liquor sulphuris manat e lapidibus, ope ignis eductus. In his catini saxis sulphureis ad summum repleti, iustis interordiniis, disponuntur. Additur ignis perpetuus, ac luculentus, tanta vi, ut ferrum possit eliquare. Hoc itaque quidquid b ^ De re Rustica, Parte in. Cap. m.1 1 sic! 2 corn ex Neptunum; et recte Neptuni quidem scribitur in p. priore in custodis loco 3 corr. ex illunii 4 sic! 5 fortasse lapide, aut latice ' Partem operis „De re rustica’’ inscripti, ubi de hac piscationis modo agitur, Hungarice conversam vide in Bél i984 p-369Fodinae sulphureae: