Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

266 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS res frumen­taria: vini gloria: fructus hortenses: prohibetur. Terra igitur illic passim aprica est, et coloniis ponendis opportuna. Mira nemorum, silvarum, montium, et vallium cum planitie mixtura, et domicilia praestat incolis, et pabulum pecoribus, solo, fluviis commode pererrantibus, omnis generis an­nonam ferente benignius. Agri imprimis campestres, si annus concordarit, atque cultus accesserit scrupulosior, messes ferunt, quam sperare possis, ditiores. Ita est agri indoles, cum coelum habuit amicum. At ubi hoc se praebuit, solito austerius, insignis rustica­tionis esse consuevit difficultas, quando montes occidui, et aquilonares, multum ex vi­cinis provinciis, et contagii trahunt, et calamitatis infligunt, regioni in amoenam alio- quin, et foecundam, silvosamque planitiem diffusae. Enim vero, fit per saepe, ut durae, et nimium egenae hiemes, eaedemque coris, et aquilonibus infestae, nudas, brumali eo tegmine, segetes, exurant penitus. Sin contra solito decidere altiores, sedentque postea, diutinae, novae hinc non raro agris iniuriae parantur. Nam, cum Diffugere nives redeuntque gramina campis increscunt sinuosi amnes extra omnem modum, atque sementis herbescentem iam vi­riditatem cum limo obruunt, tum locis potissimum eluvio[p. lOjnibus perviis, ab ima radice, non amplius vernaturam revellunt. Idem fit aestivis quoque imbribus, quia ex eorundem montium habitu, et frequentes decidunt, et multa saepe grandine permixti. Quibus rebus fit, ut fraudetur agricola proventu annuo: quod quia evenit frequentius, et excipientibus se frequenter annis, oportet rem familiarem agrestium angustam fieri atque aerumnosam. Haec in plana illa, beatioreque1 Comitatus ora accidunt. In monti­bus Styriae, Austriaeque obsidentibus, steriliora iuxta ac calamitosiora sunt omnia; quod situs quidem, qui in agros frumentarios exarantur, uti suspensi, ita sabulosi sunt, et qua topho, qua effoeta, argillaceaque gleba deformes: ut inutilia passim pineta positusque inaccessos alios nihil queramur. De porcorum, per silvas quercinas, proventu, sagina­que, supra fecimus iudicium. Praecipua in Comitatu per idoneos colles, vitis, et quod ea gignitur, vini gloria est. Princeps Köszögiense, non vernaculorum2 modo; sed extero­rum etiam iudicio habetur. Et superat omnino, cum generositate tum nativa illa aetatis patientia, vina, Comitatus omnia. Quam ob rem, Semproniensium iam, Rustensiumque, fructum tota trans-Danubiana Hungária nobilissimum, aemulari coepit omnino, pla- cuitque vinariis mercatoribus, non secus, quam si iisdem illis collibus fuisset editum. Proxime ad huius laudem accedit vitis Vashegyiensis, Rohoncziensis, Keresztesiensis, Pogányiensis, et Csétényiensis, Nusznahegyiensis, Szentbibrocziensis, ac denique Német- Újváriensis. Tametsi enim neque praestantia, neque tolerandae aetatis patientia, adae­quant vineta Köszögiensia; tamen fundunt vinum, probum oppido, et sive sapore, sive efficacitate Köszögiensi suppar, et [p. 11.] nota secunda dignissimum. Pomorum tam variis, gratisque generibus excellit, ut non facile reperias provinciam, quae huic fructus gloria praecellat. Pruna imprimis Persica, cerasaque et nuces castaneae praecipua no­bilitate commendantur: apud Köszögienses, inprimis, ubi et ad molem3 alibi inusitatam 1 corr. ex beatioresque 2 corr. ex vernarum 3 corr. ex molam 1 Vide Hör. Carm. IV. y. i.

Next

/
Oldalképek
Tartalom