Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM 267 excrescunt, et ea sunt succi probitate, ut inter mensas secundas, etiam lautissimorum ho­minum, adponi videas, et magna gustus adprobatione comedi. Certe ab incolis passim, ac Viennam potissimum tanta cum gratia dono mittuntur, quanta in istiusmodi donariis esse potest maxima. Hinc nobilis ille adultusque mos, ut, sicuti Posonienses, cerasa prae­cocia, uvas primigenias Sempronienses, ita Köszögienses pruna Persica ad mensas regum primi adportent. Nec viliores sunt amygdalae,1 pira item Cosomana, et Pergamotena, ma­laque tum Cidonia, tum Bosnica: ut sive praestantia fructuum, sive copia, nostra haec re­gio vicinis dudum coeperit anteire. §.VI. Quod ad rem pecuariam adtinet: educat provincia fveriusque2 pecudis genus maius, mi- nusque. Boum forma, albicans est, mediocris magnitudinis; tametsi et hic maiores cam­pis gignantur; montibus tamen robustiores, et ad rusticandum magis idonei: utrumque tamen genus, si macella domestica excipias, raro ad mercatus propellitur. Equi monta­na itidem regione sati, et fortitudine praestant campestri[p. 12.]bus, et specie;3 sed quod mirere, quum diu vivere possint alibi, oculorum hic usum amittant, et ante viribus defi­ciant;4 quod, utrum montanis exhalationibus, quae passim sulphurosae sunt, an onerum vectitandorum nimietati adtribuendum, viderint, quorum id cognovisse, cavisseque in­terest. Alioquin quadrigis nulli alii aptiores; ita, et compage molis comparati sunt, et ro­bore. Ovium, ut alibi, hic etiam duplex genus est, domesticum alterum, quod Hungaricum vocamus, alterum exterum, seu Germanicum. Bubali rariores sunt, et asini; szó. porcorum maximum utrobique montosa illa, et plana haec ora seminium propter silvosum regio­nis habitum, eundemque glandium divitem. Alba sunt plerique seta, et corpore oblongo, crasso tamen, ac pingui satis, eorum maxime, quos nemus Farkaserdö quotannis educat, et saginat. Perpetuo enim quercinis saltibus inerrant, atque aestivas iuxta, et hibernas haras isthic habent. Horum vagos greges, subulci, satyros diceres, ita feri sunt, ac silve­stres, consectantur;5 neque, nisi a pabuli inopia cogantur, ad suilia depellunt: alias, ubi eos dies deficit, et tenebrae obruunt, ibi noctes agunt, excitatisque ignibus, irrequietum alias gregem, quasi stabularetur, intra globum, quem semel fecere continerent. Mox, ubi aurora iniit, glandem iterum deciduam, et multa saepe nive obrutam per silvarum avia grunnientes, sectari pergunt. Ergo et subant foris, pariuntque. Certe, pinguedine saepe ad stuporem ubere proficiunt. Subulcorum [p. 13.] interea genus istud, quia perpetuo silvas pererrat, silvescit adeo, ut humanitatem quandoque exuisse visum sit. Nullum iis facinus intentatum: furta, latrocinia, et cum licentiosius adhuc agerent, homicidia, lu­sus fuit. Ea propter non raro patibula, isto satyrorum genere onerari necessum erat. Iam quae est magistratuum severa providentia, cicurari eos videas, et, si non penitus redire ad frugem, saltem exorbitare cautius, rariusque. Interea vix pecudis alterius, maior est in Comitatu nostro, suillo isto, cum domi utilitas, tum procurati aliunde, proventus. Quod qui fiat, supersedemus explicare. Celebrata ideo Pannoniae haec ora abs Romanis fuit. Rei pecuariae rationes: porcos saginandi modus: subulcorum facinora: 1 corr. ex amigdalae 2 fortasse utrumque sectantur (!) corr. ex specu 4 corr. ex deficiant 5 corr. ex non

Next

/
Oldalképek
Tartalom